Nuntii ut VI die ante Kalendas Maias conveniamus

Si vobis placet, die Veneris XXV mensis Aprilis a. MMXIV, hora solita (16:30) apud Universitatem Autonomam Barcinonensem novus circuli nostri coetus fiet.

Melius ut sermones inter nos fiant, legite carmina Catulliana quae iam antea commendavimus. De aliis rebus, sive humanis vel divinis, expellite dubitationem: haec quoque in circulo tractanda sunt. Curate ut valeatis!

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada