De rebus quibusdam et de conventiculo mense Ianuario habendo

Nuper congregavimus una et legimus necnon diligentius examinavimus qua ratione Aeneidos argumenta loquelas in librum IV sicut fucata verba addiderint «ita et periculi» et insuper quid significet  Dido «imminens» (an melius debuit «ense... imminente» intellegi, sicut monebat Iosephus). Tempus urgebatur et, ut iam monuerat Ovidius, nihil velocius est. Talia igitur domi solvenda decrevimus per hunc mensem decembris.

Alia ex parte, nunc in memoria redigimus sententiam illam Publio Siro auctore in qua «Discipulus est prioris posterior dies» legitur. Eodem modo, anno MMXVII, praeconium facimus ut die XIX Ianuarii novum circuli conventiculum celebretur nam laboris assiduitas omnia perficit.

Ferias Christi Natales denique felicissimas cunctis exoptamus. In proximum!

Novae res de conventiculo die XXIV Nov. a. MMXVI celebrando

Proximo die Iovis, ante diem VII kal. Decembres, conventiculum circuli novum (postremum huius anni!) habendum est apud lyceum CIC, sicut alias, hora quarta post prandium. non sine venia licebit caffeum sumere vel crustulis oblectari dum legimus et scholas audimus et notulas scribimus. mementote: a libro tertio Aeneidos Vergili, ut iam notum est, recensio et relectio agentur commentariis variis instructae.

Nolite sine chartis adesse vel instrumentis informaticis ad textum legendum aptis quem Xaverius noster benevole paravit, hoc est compendia Aeneidos. si alicui sermo deest, scribat cuilibet circuli nostri; hoc consilio utatur. In proximum!

Nova sessio: die 3ª novembris

Ne differantur negotia et lectiones de Vergili vita ac operis, quibus iam post hebdomadas quasdam incumbimus, conventus tertius praesentis cursus fiet die Iovis, quarta hora, apud Lyceum CIC (Barcinone, Via Augusta, 205). Quisquis velit vel liceat adeat; si accuratus non adveniet, tantum necesse erit nos compellare per gestabile, dum exspectamus quam mox veniat.

Xaverius noster textum paravit compendia Aeneidos continens. Si alicui sermo deest scribat cuilibet circuli nostri. In proximum!

Proximum conventiculum die XIII octobris

Prima sessione habita Barcinone, novum conventiculum die Iovis, a. d. tertium Id. Oct. habiturum est  in lyceo c. n. Ferran Casablancas, Arraonae sito (hic premite si aedem in charta googleana invenire desideratis necnon viam e statione ferriviaria), hora quarta.

Et vitam Vergilianam a Donato conscriptam et complexiones de Aeneidos libris breves legemus, explanabimus, notulis variis ornabimus —si licet et libet. computatris etiam laborandum erit ad textus redigendos adnotandosve.

Ut res sub manus succedat alacres venite omnes, occasio et labor magni momenti curas poscit.

Novi cursûs prima sessio

Salvete sodales!

Post jucundas ferias aestivas, mihi gaudio est vobis nuntiare novi cursûs primam sessionem!

Die Jovis 29ª septembris, horâ 4ª cum dimidia p.m., conveniemus in lyceum nomine CIC, Barcinone ad viam Augustam numero 205 situm. Non procul est ab statione ferriviaria Muntaner nuncupata.

Ibi de rebus in feriis actis quae ad Latinitatem vivam attinent (scil. de CLB III, de CAELO IV, deque Collegio Latinitatis nuper condito) colloquemur necnon vobis incepta atque consilia in novum cursum proponentur.

Circulus noster, ut probe scitis, omnibus patet quibus cordi est Latinitas. Quin immo, magistri si estis et nomen dare velitis, puncta accipere poteritis. (Si qua difficultas in nomine dando oritur, mittite nobis nomen vestrum, numerum vulgo DNI, necnon nomen lycei ubi laboratis.)

Venite frequentes!

COLLOQVIA LATINA BARCINONENSIA III

Quando fiet cursus: a die 4º mensis Iulii usque ad diem 8um eiusdem mensis. Ab hora 3ª postmeridianâ cum dimidiâ usque ad septimam cum dimidiâ. Sed nolite timere, haudquaquam aestuabimus, conclavia aere frigido instructa erunt!

Quot horas complectitur: 20 horas 

Quanti: 80

Quibus est destinatus:

Magistris Latinitatis qui studeant expeditius in scholis Latine loqui.
Studiorum Vniversitatis discipulis aliisque, qui velint et Latine loqui et Latine scribere.

Vbi fiet:

In Aedibus Convalescentium Valetudinarii Sancti Pauli (Viâ Divi Antonii Mariae Claret nº 171).

Moderatrices:

Cándida Ferrero Hernández atque Alba Aguilera, Seminarii Scientiarum Antiquitatis et Medii Aevi Vniversitatis Autonomae Barcinonensis;

Magistri:

Luis Folgado, Collegium Latinitatis, Valentiae, et Lycei "Marjana", Chivae apud Valentiam; Jorge Tárrega, Collegium Latinitatis, Valentiae, et Lycei “El Grao”, eiusdem civitatis; Elena Artigas, Ramon Torné Teixidó, CLB et Lycei "Ferran Casablancas", Arraonae; Javier Ortiz Cano, CLB et Lycei "Montserrat Roig", Egarae.



Commendatio

Sunt qui putent linguam Latinam tantummodo interpretando doceri posse. Nos vero eas adhibere rationes proponimus ut Latinitatem doceamus quae passim usurpantur in linguis hodiernis docendis.

Nostra quidem opinione, si quis colloquium Latinum intelligit atque Latine loqui valet, etiamsi simpliciter, melius atque expeditius scripta intelliget Latina.

Cursum igitur offerimus, ubi Latine perpetuo docetur atque participes provocabuntur ut hoc utantur sermone loquendo atque scribendo, et de semet ipsis et de scriptis Latinis omnium aetatum.

Quonam modo id fiet sive modus operandi.

Scholas trademus ea methodo utentes, quae vulgo communicativa dicitur: primo provocabimus participes ut sermones serant de scriptis Latinis imaginum ope quae ad ea attineant. Deinde scripta ipsa excutiemus. Animum praesertim intendemus in verba et formulas utiliores. Postea exercitia varia proponemus quo participes expeditius atque fusius suas sententias proferre valeant.

Si nomen dare vis, hic premas.

Si praeconium Catalaunicum legere vis preme.