Quattuor in primis conventiculis quid fecerimus

Hoc cursu quattuor iam conventicula celebravimus in quibus de rebus variis recitatum disputatumque est.

Die 4 oct. adfuit per sedem electronicam (ceteri consedentes in Pati Llimona) dom. Iosephus Matarazzo qui longe et plane de Ambulationibus Romanis nobiscum locutus est. Invitationem etiam omnibus patefecit ut eam gregem aliquando iungamus. Illa sessione encomium Scipionis a Cicerone conscripta (De amic. 6-15) recitamus et encomium illud altera sessione die 25 illius mensis pergimus legentes.

Etiam pagellas proponimus de avibus psittacis ab erudito austriaco Martino Dobrizhoffer conscriptas: mores, notitias varias et anecdoton pulcherrimum ille narrat, quae omnia hic legenda praebentur.

Postremo notitiam de Sertorio illo claro duce legimus tertia sessione, iam mense novembri, quam apud Aulum Gellium (XV, 22) narratur.

Ipso mense novembri, die 22, decursionem in monasterium c. n. Pedralbes, Barcinone situm habuimus. Illic nos obviam fuimus mane (et meridie una prandium habuimus) et in cubiculis suis, ad vires reficiendas, legimus Hildegardam Bingensem necnon versicula selecta de libro Sapientia Salomonis. Deo volente, mense Ianuario ineunte, die 10, nonnulli sodales brevem dissertatiunculam facient de quibusdam rebus:

-Laurentius (historia monasterii), Eulalia (tabula picta), Albertus (vita et res notabiles Mariae Anzizonianae), Martina (de culina in monasterio), Lisa (codex musicae in mousaeo), Claudia et Alba (sepulcrum Elisendae reginae), Diana (hortus monasterii), Aracaeli (Hildegarda Bingensis).

En, in hac capsula, photographemata varia quae forsan non in pellicula inveniuntur sed ad dissertationem valde utilia.


Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada