COLLOQVIA LATINA BARCINONENSIA II

“Sermonis Latini suavitatem non sentimus, ut Romani; sed ita tamen sentimus, ut delectemur: cur ideò, cùm tantæ sint in vitâ molestiæ, unâ hac delectatione careamus?”
William Jones, Poeseos Asiaticae Commentariorum Libri Sex (1777)


Cursus descriptio


Linguae Latinae eruditio secundum methodum translaticiam in varia incurrit vitia: est omnino passiva, et quamquam profitetur discipulos curriculo peracto scripta Latina cursim legere posse, ad versiones in sermonem patrium parandas tantum tendit, et ad grammaticam (quae deductive docetur). Neque ita scopum attingit, cum pauci discipuli ne Philologiae quidem Classicae Gradum adepti scripta classica legere valeant nullo lexico adhibito, nedum Baccalaurei! Quod omnino aliter aliis in studiis Philologicis fit.

Vt nostra fert opinio, in culpa est methodus inanis, itaque proponimus eas adhibere rationes ut Latinitatem doceamus quae usurpantur in linguis hodiernis docendis. Praesertim methodum naturalem (Orbergianam), methodum audio-oralem (Fievetianam), necnon quae Terrell & Krashen proposuerunt et TPR-ST.

Nostrâ quidem sententiâ, si quis colloquium Latinum intelligit atque Latine loqui valet, etiamsi simpliciter, melius atque expeditius scripta intelliget Latina.

Latinam non discimus linguam ut Latine loquamur, loquimur Latine ut linguam discamus.

Cursum igitur offerimus, ubi Latine perpetuo docetur atque participes provocabuntur ut hoc utentur sermone loquendo et scribendo, et de semet ipsis et de scriptis antiquis.

Quo quisque melius discat erunt gradûs duo, alter tironibus, peritioribus alter.

HISTORIAE PAVLVLVM

Methodus activa linguae Latinae docendae nova non est, historiam tam diutinam habet quam Latinitas ipsa. At dicendum est, nostris quidem temporibus Latinitatem vivo modo doceri variis in locis Americae Septentrionalis, ut puta in Vniversitate Kentukiensi aut in Collegio Catholico Viomingensi, in Belgia, in Scholâ Novâ et in Italia, in Academiâ Vivario Novo.

Neque patria nostra omnino aliena atque expers huius docendi modi est, decimum fere iam annum sodalitas Culturaclasica.com methodum Orbergianam inter lycei magistros vulgat, praesertim in Extremadurâ, Baeticâ atque in Regione Valentina. Ceterum in Vniversitate Studiorum Gaditanâ profestrix Sandra Ramos et in Valentinâ Georgius Tárrega Latine docent.

Nitemur potissimum modis rationibusque scholarum aestivarum anni praeteriti, c.n. Colloquia Latina ab Opere Fundato Scientiae Institutionis, Vniversitatis Autonomae Barcinonensis (vulgo ICE) instituta, necnon labore et opera sedulo in Circulo Latino Barcinonensi hoc anno navata, qui Circulus quamquam historiam decem annorum habet, duos continuos annos iam laborat .

QVIBVS DESTINATVS?

Discipulis Vniversitatis Studiorum, lycei magistris, necnon iis omnibus qui, rudimenta Latinitatis potiora iam adepti, peritiores fieri volunt et scribendo et praesertim loquendo Latine.

RATIO STVDIORVM

Modus agendi cotidianus sic erit: primâ sesquihorâ, et tirones et peritiores, omnes simul scripta nonnulla variarum aetatum pestringemus hanc fere methodum secuti:

COMMENDATIO: vocabula praecipua atque argumentum monstrabimus imaginum ope praesertim artis operum cuiuslibet aetatis.

LECTIO:
a) scripta recitabimus
b) verba nova imaginum ope, exemplis atque gestibus explanabimus, consulto vitantes in alias linguas convertere.
c) discipuli animum intendent in verba et in formulas utiliores.
d) magister discipulos rogabit nonnulla ut ipse iudicare possit utrum intellexerint necne

COMMENTARIVM:
a) sensum scripti colligemus per paraphrasin.
b) et scripta ipsa et res ad scripta pertinentes iudicabimus.
c) scriptum propositum aliis cum scriptis coniungemus et artis operibus.


Post intercapedinem in greges dividemur, tironum et peritiorum, quibus praeerunt singuli magistri. Primâ sessione variae rationes monstrabuntur linguas modernas docendi et quo pacto eas Latinae aptare possimus.
Vltima sessione, auxilio exercitationum ad communicationem spectantium, fabularum scaenicarum, cet. discipuli ut Latine loquantur provocabuntur.

Magistri:
Cándida Ferrero Hernández (Moderatrix), Seminarii Scientiarum Antiquitatis et Medii Aevi Vniversitatis Autonomae Barcinonensis; Pablo Villaoslada, Circuli Latini Matritensis, "Academiae Polis" Romae sitae; Ramon Torné Teixidó, CLB et Lycei "Ferran Casablancas", Arraonae; Raül Segarra López, CLB et "Scholae Agorae Omnium Gentium", Sant Cugat; Daniel Ramon Garcia, CLB et Lycei "El Sui", Cardedeu atque Antonio Javier Ortiz Cano, CLB et Lycei "La Ferreria", Montcada i Reixac.

Quando: a die 6º mensis Iulii usque ad diem 10um eiusdem mensis. Ab hora 9ª cum dimidiâ usque ad primam cum dimidia.

Cursus complectitur 20 horas.

Vbi: In Aedibus Convalescentium Valetudinarii Sancti Pauli (Viâ Divi Antonii Mariae Claret nº 171).

Quanti: 75 €

Si nomen dare vis, preme hic
Si praeconium Catalaunicum legere vis hic premas.

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada