Novae res mensis Aprilis

Heri, postridie Idus Apriles, conventiculum habuimus Egarae, in lyceo c. n. est Montserrat Roig ubi magister Xaverius latinitatem docet. Barcinone iter fecit tramine Eulalia nostra, quare laeti eam accepimus necnon gratulantes. Amicus Heliae, studiosus philologiae apud Vniversitatem Barcinonensem  postremum cursum perficiens, comitem nobilissimum se praebuit et novum librum, De Romano imperio orientali, a G. Licoppe scriptum laetus nobis monstravit; etiam disseruit et collocutus est de disciplinis novis in Philologia. Fabulam de excidio Troiae a Paine et Mainwaring conscriptam legimus (paene egimus), quasdam notulas de grammatica et retorica praebentes (lexicon Forcellini in computatro suo gestabili Eulalia semper habet!) necnon de versibus Vergilianis ubique sparsis.

Grato animo et clara voce epitaphion pulcherrimum (B52) recitavit Xaverius noster (hoc fuit auribus felicisssimum) donec finem dedimus sessioni. Cum hi versus valde delectaverint omnes qui adessent participes, hortatum est ut anthologiam cuius titulus Perennia latine-catalaunice pulcherrime editam apud Godall edicions emerent (vel emi iuberent).

Ecce calendarium de proximis conventiculis:  28 Aprilis, 5 et 19 mense Maio et 9 mense Iunio. Vt omnes sciant quid faciendum est dum latinitatis conventus nostri adveniunt, inscriptio quaedam talia docet (B 190): "Adeste amici, fruamur tempus bonum".

Cap comentari:

Publica un comentari