De Colloquiis Latinis Barcinonensibus IV Praeconium

Si praeconium Catalaunicum legere cupis, hic premas.

Quando fiet cursus: a die 3º mensis Iulii usque ad diem 7um eiusdem mensis. Ab hora 4ª postmeridianâ usque ad octavam. Sed nolite timere, haudquaquam aestuabimus, conclavia aere temperato instructa erunt!

Quot horas complectitur: 20 horas

Quanti: 
80 €

Quibus est destinatus:

Magistris Latinitatis qui studeant expeditius in scholis Latine loqui.
Studiorum Vniversitatis discipulis aliisque, qui velint et Latine loqui et Latine scribere.

Vbi fiet:

In Aedibus Convalescentium Valetudinarii Sancti Pauli (Viâ Divi Antonii Mariae Claret nº 171).

Moderatrix:

Cándida Ferrero Hernández, Seminarii Scientiarum Antiquitatis et Medii Aevi Universitatis Autonomae Barcinonensis;

Magistri:

Ramon Torné Teixidó, CLB et Lycei "Ferran Casablancas", Arraonae; Javier Ortiz Cano, CLB et Lycei "Montserrat Roig", Egarae.


Commendatio

Sunt qui putent linguam Latinam tantummodo interpretando doceri posse. Nos vero eas adhibere rationes proponimus ut Latinitatem doceamus quae passim usurpantur in linguis hodiernis docendis.

Nostra quidem opinione, si quis colloquium Latinum intelligit atque Latine loqui valet, etiamsi simpliciter, melius atque expeditius scripta intelliget Latina.

Cursum igitur offerimus, ubi Latine perpetuo docetur atque participes provocabuntur ut hoc utantur sermone loquendo atque scribendo, et de semet ipsis et de scriptis Latinis omnium aetatum. Ceterum dabimus quidem operam magistri ut tirones omnia intellegant simulque ne peritiores taedio afficiantur.

Quid sit novum hoc anno

Hucusque discipuli Baccalaureatus qui probationem maturitatis subire cupiebant coacti erant legere Vergilium Plautumque. Opera nuper mutata sunt. Anno proximo fabulas nonnullas ex Ovidio decerptas necnon Terentii Adelphous legere debebunt.

Hac de causa constituimus participibus talia proponere exercitia ut et Latinitatem exerceant et illa opera “intus et in cute” intellegant et valeant postea in scholis suis nonnulla adhibere ex iis quae in cursu nostro didicerint.

Quonam modo id fiet sive modus operandi.

Scholas trademus ea methodo utentes, quae vulgo communicativa dicitur: primo provocabimus participes ut sermones serant de scriptis Latinis imaginum ope quae ad ea attineant. Deinde scripta ipsa excutiemus. Animum praesertim intendemus in verba et formulas utiliores. Postea exercitia varia proponemus exercitia quo participes expeditius atque fusius suas sententias proferre valeant.

Si nomen dare vis, hic premas.

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada