De sessione habita die IV post Idus Decembres MMXVII

Iam post duas sessiones in Pati Llimona feliciter habitas Musaeum Archeologicum (MAC) lustravimus auribus arrectis (pace Vergili), stilum et codices et ceteras res utiles adhibentes, hora consueta. Adfuerunt etiam cum magistra Judith discipuli tres, qui non tantum oblectamenti gratia venerunt sed ut erga seipsos lucrifaceret salutatio circuli auditu ac incessu.

Inscriptiones ibi bene servatas de Lucio Minicio Natale consule, viro praestantissimo, necnon de Caio Coelio, qui primus portas turresque muro Barcinonensi extrui iussit ca. anno X a.C.n., grato animo legimus:

 C[aius] Coelius, Atisi f[ilius] / I I vir quin[quennalis] mur[os] / turres portas / fac[iendum] coer[avit] (i.e. curavit)


Sarcophagum pulcherrimum inspeximus in quo mythus de Proserpina et Cerere imaginibus enarratur, dum Imma (Vila cognomine) textu allato notitias varias de origine et significatione edocebat.


Partes fuerunt quoque Ferdinandae signum deae marmore Attico more Fidiae sculptum explananti. Opus musivum, tessellis instructum quod 'Tres Gratias' monstrat, Judith edocuit enodavit exposuit — quamquam a Musaeo paucos dies avectum. Paulo post Imma (Zapata cognomine) signum aeneum filiae Titi imperatoris luculenter descripsit: quomodo capilli ornati fuerant ut in usum illius temporis caderent, et alia multa quae hic meminisse non licebat quia  ad artem aeris perdifficilem pertinent et tanta erat copia verborum ut melius videbatur eam magistram audire quam notulas in codicillis scribere.


Fuerunt quoque partes Eulaliae, quae magnum mosaicum quadrigis nominibusque equorum, qui cursu circensi vicerant, enarravit.


Et fuerunt, in fine, partes Martinae necnon Aracoeli ut de signo Priapeo secundum naturam nos certiores facerent laudibus extollentes quod membrum virile maximum habebat, res valde miranda et ad fecunditatem augendam. Quid de Priapo Aracoeli scripserit hic legetis ut suis laboribus fruamini.

Lustratio ad finem pervenit prope aulas vitrorum mirificas quas Imma (secunda) diligenter necnon studiose ostendit, quibus omnes laetati et gavisi sumus.

Dies feriales proximos exspectantes Bonum Natalem vicissim exoptavimus et, die advesperascente, unusquisque domum suam rediit.

Cap comentari:

Publica un comentari