Sessiones retiales circuli barcinonensis

Gaudio cum maximo primum circuli latini conventiculum huius cursus habitum est Sabbati die, 17º octobris, hora quarta et dimidia vespertina, quo vocabantur circuli amici cuncti cunctaeque. Ita fuit: ante dies quosdam omnibus litterae missae sunt necnon pipiationes fecimus monentes de huius novi cursus conventiculis redintegraturis. Iam in promptu nomen dare licebat —in his legebatur— ut sessiones circuli nostri revocerentur. Duae exstant pagellae retiales: 
a) pagella simplicior, quae fere eadem apparet sicut saepe alias, et
b) pagella quam suppeditavit Dept. Ensenyament, magistris magistrabusque destinata. Tantum inscriptionem ibi licet omnino implere et per retem mittere ante diem V kal. oct.  (Nom de l'activitat: "circulus latinus barcinonensis").
Hora adpropinquante, epistolion cum sessionis ligamine omnibus missum eis aditum praebuit. Ordo rerum huius diei erat:
 
A) Pars prima (a 16:30 usque ad 17:25): Salutatio, breves sui ipsius praesentationes et prima lectio (Damoclis gladius)
-Intercapedo per octo/decem minuta
B) Pars altera (a 17:35 usque ad 18:30): 
b.1) Tirones. Capitula mythologica e libro cui titulus 'Familia Romana'.

Calendarium huius cursus et confecimus et vulgavimus. Ecce:
  • 17 + 31 octobris 
  • 14 + 28 novembris
  • 9 + 23 ianuarii
  • 20 februarii
  • 20 martis
  • 17 aprilis
  • 15 mai
Ad proximas sessiones invitantur etiam omnes qui latine et loqui et recitare velint. In proximum!

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada