Sicut nuper nuntiavimus a Kal. Iul. usque ad Idus Iulias per rete habenda sunt Colloquia Latina Barcinonensia, editione hoc anno iam VIII. A mense Aprili in pagina circuli pipiatoria nuntiolum affictum inveniri potuisti.
Colloquia Latina Barcinonensia VIII: celebrabuntur per rete (@ICEUAB) a kalendis Iul. usque Idus Iul. MMXXI.
— circulusbcn (@circulusbcn) April 23, 2021
Huc adeas ut nomen dare possis: https://t.co/AOhBzEZWLe #ColloquiaLatinaBarcinonensia et #CLB
Duplex petitio iam nunc adhibetur:
a) Ad scholas comparandas precamur ut quaestiones praevias nonnullas discipuli respondeant.b) Ceterum, necesse est ut discipuli nomen dent hoc in ligamine ad pecuniam solvendam tuto ab ICE disposito. Haec altera est conditio sine qua ut cursum sequi et certificationem habere possint.
Sicut anno praeterito consilium adhibemus ut adeatis paginam pipiatoriam @circulusbcn, praecipue sub titulis #ColloquiaLatinaBarcinonensia et #CLB ubi novae res de hac editione repperiri possint. Gratias agimus denuo Instituto Sciencitarum Educationis (ICE) ex Universitatis Studiorum quae Autònoma de Barcelona vocatur (UAB), qui Colloquia Latina Barcinonensia post plures annos fide semper solida faveant.
*
Qualis erit cursus: Scholae tales sunt quibus adesse oportet cum per rete aguntur: magistri modo webinarii coram discipulis loquuntur (cumprimis ab hora quinta vespertina), pelliculas, imagines, pagellas selectas, et alia ad hoc paratas struent ornatas cum plurimis et variis exercitiis.
Quibus est destinatus: Magistris Latinitatis in lyceis laborantibus aliisque hominibus, qui aliquatenus Latinitate eruditi velint expeditius Latine loqui et legere et scribere. Exercitia, textus et alia multa quae in cursu afferentur aptae erunt quidem ad linguam latinam docendam.
Quot horas complectitur: 30 horas
Quando fiet cursus: a die 1º mensis Iulii usque ad diem 15um eiusdem mensis. Singulis diebus tempus discipulorum ut laborem exerceant erit plus minusve tres horae (attamen nemo cogetur ut totum per tempus in pagina retiali maneat, nam libertas quaedam laboratum dabitur).
Vbi fiet: In sede electronica quam ad hoc praebebit ICE.
Moderatrix: Cándida Ferrero Hernández, Seminarii Scientiarum Antiquitatis et Medii Aevi Universitatis Autonomae Barcinonensis.
Magistri: Daniel Álvarez (DLC), Eduardo Flores (UNAM et Schola Latina) Sandra Ramos (Univ. Cádiz), Francisco Carbajo (UAB), Michael Kopf (Agros Education) Ana Mayor Tena (Cultura Clásica et Circ. Caesaraugustanus), Ramon Torné.
Quanti constat: 110 € (quam pecuniam in hac tuta pagina solvere debent discipuli)
Commendatio: Sunt qui putent linguam Latinam tantummodo interpretando doceri posse. Nos vero eas adhibere rationes proponimus ut Latinitatem doceamus quae passim usurpantur in linguis hodiernis docendis.
Del 1 al 15 de julio: "Colloquia Latina Barcinonensia VIII". Latinitas gliscat! https://t.co/vc6ymwTv8V
— Sandra Ramos Maldonado (@SandraIRamosM) July 1, 2021
Cursum igitur offerimus, ubi Latine perpetuo docetur atque participes provocabuntur ut hoc utantur sermone loquendo atque scribendo, et de semetipsis et de scriptis Latinis omnium aetatum. Ceterum dabimus quidem operam magistri ut tirones omnia intellegant simulque ne peritiores taedio afficiantur.
Hac de causa constituimus participibus talia proponere exercitia ut et Latinitatem exerceant et scripta Latina proposita “intus et in cute” intellegant et valeant postea in scholis suis nonnulla adhibere ex iis quae in cursu nostro didicerint.
Quonam modo id fiet sive modus operandi: Scholas trademus ea methodo utentes, quae vulgo communicativa dicitur: primo provocabimus participes ut sermones serant de scriptis Latinis imaginum ope quae ad ea attineant. Deinde scripta ipsa excutiemus. Animum praesertim intendemus in verba et formulas utiliores. Postea exercitia varia proponemus ubi participes expeditius atque fusius suas sententias proferre valeant.
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada