De rebus praecipuis cursu iam peracto 2023-24

A mense Octobri usque ad mensem Maium decem sessiones habitae sunt in quibus sodales sive amici qui illic adfuere (etiam pauculi per rete modo participes nobiscum consederant) ad latinitatem colendam disputationes et scriptorum textus notulis et adiumentis recitavimus et enodavimus.

At in sessionibus primis prolationes breves et luculentae, omnibus gratissimae, adhibitae sunt. His narrationibus confectis, additae sunt sententiolae selectae necnon poematia iucunda etiam coram omnibus lecta e Martiali ex Vergili Eclogis, etiam e Cicerone illo, etc. 

Sed plerumque textus etiam diversos sive dispares e consilio cepimus quos hic et nunc enumerare omnes fortasse per oblivitionem (cum non sit tempestive nunc aberrare) adamussim non liceat quamquam modo referimus: 

· Fabula Orphei et Eurydices quae invenitur apud librum cui titulus Fabulae Syrae quam historiolam putavimus aptissimam ad salivam movendam.

· Cap. XXXIV e declamatione Erasmiana tot temporibus tot locis clarissima, Laus stultitiae, quem librum depromere licet totum, si libet hoc in loco retiali.

· Excerpta e litteris Senecae ad Lucilium quod anthologion paravit David Ring interfuere in variis sessionibus. (Fascellum etiam ad depromendum hic invenitur.)

· Notitiam a Cicerone prolata in op. De divinatione magno cum merito magister Albertus Prieto paravit notulis et quaestionibus illam narrationem pulchre ornans. Imaginem haruspicis hinc ad depromendum paratam addidimus:

· Exstat adhuc Horati epodus ille XIII manens in cella penaria (et forsan anno proximo legatur).

· Ut finem sessionum huius cursus Circuli faceremus, Aracoeli nostra iter faciendum ad oppidum Emporiae lustrandum die 11º mensis Mai magnis viribus paravit. Illic musaeum et loca archelogica varia vidimus in crumena opera Plini et Strabonis tuentes at seligentes paragraphos memoria dignissimas. Magister Albertus Prieto documentum quoque utilissimum praebuit ad historiam coloniae Graecae necnon oppidi Romani. Depromite hic, quaeso. 

En quae seligimus e fontibus antiquis (etiam latine adhibita sunt) et quae in editionibus ad usum Delphini inveniuntur. (Pipiationem huius pelliculae siquis videre velit huc adeat.)

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada