A quinta praesentis anni MMXXV sessione, haec lectitata atque acta in circulo sunt:
- Bucolicorum Vergilii primum carmen, ex illa scilicet editione scholastica quam Academia Vivarii Novi edidit, studiose perlegimus. Huius tam exquisiti poematis commendamus vobis ut colligatis illam expositionem, quam collega nostra Eulalia accuratissime atque doctissime paravit. Hic ipsum documentum petere potestis!
- Legimus etiam accommodatam ad usum discipulorum partem libri R.B. Apletonii, cui titulus 'Ludi Persici' (Oxonii anno MCMXXI editi). Hoc quoque scriptum, Sagae, libere in scholis vestris adhibere licet, quod valde utile iudicamus.
- Saepe suadimus ut perlegatur libellus 'Ciniscula', elegans fabulae 'Cinderella' ab Arcadio Avellano conversio. Hunc emere hic, in hoc nexu, potestis necnon suademus.
- Bucolicarum autem lectionum copia minime exhausta est: ecce aliud exemplum descripti loci amoeni et ruris e Calypsionis antro prospecti.
- Hanc compendiosam vitam Iulii Caesaris Idibus Martiis in sessione recitavimus. Dies ille opportunissimus fuit ad eam legendam, disputandam, eiusque summam capessendam. Documentum hic vobis patebit.
Duas praeterea expositiones archaeologicae (seu historicae) artis visitavimus. Secunda longe praestantior prima fuit: Kalendis Februariis in Palatio Moja, et, ut annum clauderemus, non sine commotione ob Alberti Prieto, nostri et collegae et amici, missionem honorariam, in mousaeo archaeologico Baetulonensi.
Speramus, aestate transacta, ut sessiones nostras denuo inchoemus. Id fiet, ut solet, mense Octobri.