A mense Ianuario sex sessiones habitae sunt --et presentialiter et per rete-- in quibus hos textus legimus enodavimus iudicavumus:
- Res gestae: quid de Sertorio scripserit Aulus Gellius cura et studio paene per sessionem unam et dimidiam perlegimus et didicimus. Hoc in ligamine adeatis precamur. [>>]
- Ovidius: Tristia I, 3 "Cum subit illius tristissima noctis imago..." En ligamen cum scholiis nencnon aliud cum pagellis ad studium paratis. [>>] [>>] [>>]
- Apologos binos per coetus quos unusquisque e chrestomatia selegit, brevi commento confecto in initio sessionis proponimus. Ita a mense februario paene omnes legimus quod fuit adiumento iis qui nonnulla sive pauca solent in partibus habere. Hic inveniuntur pagellae. [>>]
- Cicero illustravit nos quantum amicitia valeat inter homines cum ad veram benevolentiam accedunt. Opusculum videatis De amicitia 19-24. [>>]
Nota bene: Addendum est aliud opusculum, ad rem spiritalem consecratum, quod scripsit Aelredus Rievaliensis, aetatis medii aevii, cuius ligamen hic posuimus [>>].
- Documentum ad tirones paratum, de camelis, ut cum discipulis legatur tractavimus [>>].
- Postremo decursio ad oppidum Vic (latine Ausa) die 9º mensis Mai cum sodalibus fecimus. Illa die de rebus variis perbelle illustrati a sodalibus, mousaeum episcopale vidimus necnon templum forum .... et prandium una habuimus. Textus ab Alberto paratus ligamine apponitur [>>].
Hoc cursu quattuor iam conventicula celebravimus in quibus de rebus variis recitatum disputatumque est.
Die 4 oct. adfuit per sedem electronicam (ceteri consedentes in Pati Llimona) dom. Iosephus Matarazzo qui longe et plane de Ambulationibus Romanis nobiscum locutus est. Invitationem etiam omnibus patefecit ut eam gregem aliquando iungamus. Illa sessione encomium Scipionis a Cicerone conscripta (De amic. 6-15) recitamus et encomium illud altera sessione die 25 illius mensis pergimus legentes.
Etiam pagellas proponimus de avibus psittacis ab erudito austriaco Martino Dobrizhoffer conscriptas: mores, notitias varias et anecdoton pulcherrimum ille narrat, quae omnia hic legenda praebentur.
Postremo notitiam de Sertorio illo claro duce legimus tertia sessione, iam mense novembri, quam apud Aulum Gellium (XV, 22) narratur.
Ipso mense novembri, die 22, decursionem in monasterium c. n. Pedralbes, Barcinone situm habuimus. Illic nos obviam fuimus mane (et meridie una prandium habuimus) et in cubiculis suis, ad vires reficiendas, legimus Hildegardam Bingensem necnon versicula selecta de libro Sapientia Salomonis. Deo volente, mense Ianuario ineunte, die 10, nonnulli sodales brevem dissertatiunculam facient de quibusdam rebus:
-Laurentius (historia monasterii), Eulalia (tabula picta), Albertus (vita et res notabiles Mariae Anzizonianae), Martina (de culina in monasterio), Lisa (codex musicae in mousaeo), Claudia et Alba (sepulcrum Elisendae reginae), Diana (hortus monasterii), Aracaeli (Hildegarda Bingensis).
En, in hac capsula, photographemata varia quae forsan non in pellicula inveniuntur sed ad dissertationem valde utilia.
Calendarium huius cursus 2025-2026 hic affero ut sessiones, sive praesentialiter sive per rete, omnes circuli sodales sive amici ferquentare possint. Ecce:
Prima sessio: 4 oct.
Altera sessio: 25 oct.
Tertia sessio: 8 nov.
Quarta sessio: 22 nov. (lustratio foris habitura)
Quinta sessio: 10 ian.
Sexta sessio: 14 febr.
Septima sessio: 14 martis
Octava sessio: 11 apr.
Nona sessio: 25 apr.
Decima sessio: 9 mai (lustratio foris habitura)
NB. In sessione Id. Febr. habita mutavimus dies octavae et nonae sessionis.
Conventicula celebrabuntur, ut mos est, in Pati Llimona hora consueta, quarta et dimidia postmeridiana.
Hoc anno, sicut iam consuetudo, e praesidibus Generalitat grex nostra recognitionem habebit quadraginta horarum ad laborem institutionis magistrorum. Qua re necesse est primum nomen dare. Ligamen hic praebemus et maxime commendamus: <https://ja.cat/formacio25-26>
A quinta praesentis anni MMXXV sessione, haec lectitata atque acta in circulo sunt:
- Bucolicorum Vergilii primum carmen, ex illa scilicet editione scholastica quam Academia Vivarii Novi edidit, studiose perlegimus. Huius tam exquisiti poematis commendamus vobis ut colligatis illam expositionem, quam collega nostra Eulalia accuratissime atque doctissime paravit. Hic ipsum documentum petere potestis!
- Legimus etiam accommodatam ad usum discipulorum partem libri R.B. Apletonii, cui titulus 'Ludi Persici' (Oxonii anno MCMXXI editi). Hoc quoque scriptum, Sagae, libere in scholis vestris adhibere licet, quod valde utile iudicamus.
- Saepe suadimus ut perlegatur libellus 'Ciniscula', elegans fabulae 'Cinderella' ab Arcadio Avellano conversio. Hunc emere hic, in hoc nexu, potestis necnon suademus.
- Bucolicarum autem lectionum copia minime exhausta est: ecce aliud exemplum descripti loci amoeni et ruris e Calypsionis antro prospecti.
- Hanc compendiosam vitam Iulii Caesaris Idibus Martiis in sessione recitavimus. Dies ille opportunissimus fuit ad eam legendam, disputandam, eiusque summam capessendam. Documentum hic vobis patebit.
Duas praeterea expositiones archaeologicae (seu historicae) artis visitavimus. Secunda longe praestantior prima fuit: Kalendis Februariis in Palatio Moja, et, ut annum clauderemus, non sine commotione ob Alberti Prieto, nostri et collegae et amici, missionem honorariam, in mousaeo archaeologico Baetulonensi.
Speramus, aestate transacta, ut sessiones nostras denuo inchoemus. Id fiet, ut solet, mense Octobri.
Quaedam ad sessiones a mensi Septembri pertinentes heic adhibimus etsi in pagina pipiatoria alia adhibita alia neglecta sunt.
- Die Sabbati a.d. III non. oct. (id est 5 Octobris) primam sessionem habita est Mousaeion Archaelogicum lustrantes (praevio convivio sodalibus circuli) dum exhibitio c. t. est IMPERIVM aperta manet.
Amicis amicabusque per epistulas electronicas carmen horatianum notissimum (C. III, 1) allatum est Acronis ac Porphyrionis notulisque additis.
- Post lustrationem Mousaei Archeologici habitam, novam sessionem perfecimus, iam huius cursus alteram, quae die Sabbati 26º octobris habita est hora quarta et dimidia postmeridiana, non solum presentialiter in Pati Llimona —ut consuetudo est— sed etiam per rete.
Eo die non solum Horatius recitavimus enodavimusque, sed valde expedit imitatio Caesaris sermonis ab Orbergio ipso callide composita quam in parte III capituli XXXIII libri c. t. Familia romana facile invenietis.
- Quartum et postremum anni MMXXIV conventiculum circuli latini celebratumst die sabbati 23º ipsius mensis, loco et hora consuetis. Documenta ligaminaque ad usum sodalium necnon amicorum fuerunt Erasmi pagellae (q. vid. supra) et ludus scaenicus c. t. "Sagae" a R.B. Appleton conscriptus.
Dies Nativitatis Domini Iesu et kal. Ianuariae a. MMXXV adpropinquant: gaudio et spe licet dies festos celebrare et una cum Erasmo Roterodamo vota nostra devote pollicemur: hic annus lætis auspiciis ineat, lætioribus procedat, lætissimis exeat ac sæpius recurrat semper felicior.
Ecce calendarium ad novum cursum ineundum iam paratum:
October: 5 (*extra) et 26
November: 9 et 23
Ianuarius: 11
Februarius: 1 et 15 (*extra)
Martius: 15
Aprilis: 5
Maius: 10 (*extra)
Non semper circuli sessiones apud Pati Llimona celebrabuntur at plus minusve, semel pro trimestre foris conveniemus. Itaque ἀστερίσκῳ signantur conventicula modo lustrationis vel similia habenda. Per singulas litteras electronicas plura de hac re confirmabuntur et patefient. Ita, ut exemplum praebeamus, die 5 oct. mane exhibitio lustranda est cui titulus IMPERIVM apud Mousaeion archaeologicum Cataloniae. Venite frequentes!
A mense Octobri usque ad mensem Maium decem sessiones habitae sunt in quibus sodales sive amici qui illic adfuere (etiam pauculi per rete modo participes nobiscum consederant) ad latinitatem colendam disputationes et scriptorum textus notulis et adiumentis recitavimus et enodavimus.
At in sessionibus primis prolationes breves et luculentae, omnibus gratissimae, adhibitae sunt. His narrationibus confectis, additae sunt sententiolae selectae necnon poematia iucunda etiam coram omnibus lecta e Martiali ex Vergili Eclogis, etiam e Cicerone illo, etc.
Sed plerumque textus etiam diversos sive dispares e consilio cepimus quos hic et nunc enumerare omnes fortasse per oblivitionem (cum non sit tempestive nunc aberrare) adamussim non liceat quamquam modo referimus:
· Fabula Orphei et Eurydices quae invenitur apud librum cui titulus Fabulae Syrae quam historiolam putavimus aptissimam ad salivam movendam.
· Cap. XXXIV e declamatione Erasmiana tot temporibus tot locis clarissima, Laus stultitiae, quem librum depromere licet totum, si libet hoc in loco retiali.
· Exstat adhuc Horati epodus ille XIII manens in cella penaria (et forsan anno proximo legatur).
· Ut finem sessionum huius cursus Circuli faceremus, Aracoeli nostra iter faciendum ad oppidum Emporiae lustrandum die 11º mensis Mai magnis viribus paravit. Illic musaeum et loca archelogica varia vidimus in crumena opera Plini et Strabonis tuentes at seligentes paragraphos memoria dignissimas. Magister Albertus Prieto documentum quoque utilissimum praebuit ad historiam coloniae Graecae necnon oppidi Romani. Depromite hic, quaeso.