De primis sessionibus anni MMXXII

 Nonis februariis huius novi anni habita est prima sessio (nam ea quae die 22 Ian. indictum erat habitura, ad 19º mensis Martis transtulimus) hora et loco consuetis, 16:30 in 'Pati Llimona'. Consederant, sive praesentes et coram, sive per meet-google quattuordecim sodales. Quibuscum advenit novus Circuli amicus, Ansgarius Widholm Norvergicus, lingua latina valde peritus et benevolus et comis. 

 Sicut iam pipiavimus, litteras Plini pergimus legentes, in quibus de vita quottidiana notitiam affert et quas magister Franciscus Carbajo recitavit enodavitque more suo, paedagogiae dives, vocabula et alias res quas magni existimandas putavit. Brevi intercapedine facta, in altera parte pagellas e libro c. t. Regulus legimus (scil. cap. VIII) dubia explanantes necnon commentaria varia cuncti fingentes.

Sessione quae die 19º huius mensis celebranda est, pergere possumus Reguli libellum legentes sed in parte prima versus priapei quidam adhibebuntur. Vos omnes exspectamus, venite frequentes!

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada