Colloquia Latina Barcinonensia IX

Prima septimana mensis Iuli, a die 4º usque ad 8º nova editio cursus ab ICE auspicati cui nomen Colloquia Latina Barcinonensia habebitur. A mense Aprili in pagina circuli pipiatoria nuntiolum affictum inveniri potuistis:

Sicut annis praeteritis consilium adhibemus ut adeatis paginam pipiatoriam @circulusbcn, praecipue sub titulis #ColloquiaLatinaBarcinonensia et #CLB ubi novae res de hac editione repperiri possint. 

Gratias agimus denuo Instituto Sciencitarum Educationis (ICE) ex Universitatis Studiorum quae Autònoma de Barcelona vocatur (UAB), qui Colloquia Latina Barcinonensia post plures annos fide semper solida faveant. 

Non oblivisci decet: necesse erit ut discipuli nomen dent hoc in ligamine ad pecuniam solvendam tuto ab ICE disposito

*

Qualis erit cursus: Scholae tales sunt coram discipulis adhibentes textus, imagines, pagellas selectas, et alia ad hoc parata magistri struent ornata plurimis et variis exercitiis.

Quibus est destinatus: Magistris Latinitatis in lyceis laborantibus aliisque hominibus, qui aliquatenus Latinitate eruditi velint expeditius Latine loqui et legere et scribere. Exercitia, textus et alia multa quae in cursu afferentur aptae erunt quidem ad linguam latinam docendam.

Quot horas complectitur: 15 horas.

Quando fiet cursus: a die 4º mensis Iulii usque ad diem 8um eiusdem mensis. Singulis diebus tempus discipulorum ut laborem exerceant erit plus minusve tres (sive duo et dimidiae) horae.

Vbi fiet: Campus Universitatis UAB situs Bellaterrae erit sedes huius editionis.

Moderatrix: Cándida Ferrero Hernández, Seminarii Scientiarum Antiquitatis et Medii Aevi Universitatis Autonomae Barcinonensis.

Magistri:  Maria Aloisia Aguilar (IES El Puig et Collegium Latinitatis), Raül Segarra et Franciscus Carbajo (UAB).

Quanti constat: 55 € (quam pecuniam in hac tuta pagina solvere debent discipuli)

Commendatio: Sunt qui putent linguam Latinam tantummodo interpretando doceri posse. Nos vero eas adhibere rationes proponimus ut Latinitatem doceamus quae passim usurpantur in linguis hodiernis docendis.

Cursum igitur offerimus, ubi Latine perpetuo docetur atque participes provocabuntur ut hoc utantur sermone loquendo atque scribendo, et de semetipsis et de scriptis Latinis omnium aetatum. Ceterum dabimus quidem operam magistri ut tirones omnia intellegant simulque ne peritiores taedio afficiantur.

Hac de causa constituimus participibus talia proponere exercitia ut et Latinitatem exerceant et scripta Latina proposita “intus et in cute” intellegant et valeant postea in scholis suis nonnulla adhibere ex iis quae in cursu nostro didicerint.

Quonam modo id fiet sive modus operandi: Scholas trademus ea methodo utentes, quae vulgo communicativa dicitur: primo provocabimus participes ut sermones serant de scriptis Latinis imaginum ope quae ad ea attineant. Deinde scripta ipsa excutiemus. Animum praesertim intendemus in verba et formulas utiliores. Postea exercitia varia proponemus ubi participes expeditius atque fusius suas sententias proferre valeant.

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada