Cursu 2022-2023 iam peracto, nonnulla ad sessiones pertinentia hic rememorare decet ut pateat et fructus et amicitiam et latinitatem in circulo barcinonensi auxisse. Ab initio sessiones 'biformes' fuerunt, coram et praesentialiter in Pati Llimona aut via meet-google — et hoc fuit hac de causa, cum sodalibus quibusdam arduum esset e longinquo Barcinonem petere (ambobus viis proventum Centrum Recursuum Paedagogicorum concedet quibus munus ad docendum in lyceis).
gaudeo denuo in circulo Barcinonensis esse... @circulusbcn @patillimona pic.twitter.com/HCdRmwUPXa
— Leandros Corieltauvorum (@LeighCobley) October 9, 2022
Inter sessiones magni profuit schola prid. Id. nov. habita a sodali et magistra circuli Malacitani, Gema Navarro, quae de Mousaeo Archaeologico disseruit vitam leges machinas etc. enarravit et exercitia discipulis monstravit. Ei maximas gratias semper agentur!
Non solum de vita antiqua, de legibus, de machinis, de lingua, etc. locuta est sed etiam exercitia vocabulaorum varia et utilissima una fecimus. Laetissimi plausimus, Gema magistra! pic.twitter.com/hmstCDvofX
— circulusbcn (@circulusbcn) November 26, 2022
Praeterea, alios auctores necnon libros nobis in usui fuerunt: imprimis Via latina ab Aloisia Aguilar conscriptus, quem quotidie per dimidiam sessionem legimus studuimus, eius exercitia interpretati sumus. Praeterea, ut mos est, alias fabulas, pagellas e biblia vulgata, versus e Fastis Ovidi sumptis, et multa alia recitavimus legimus enodavimus.
Postrema sessio, mensis Mai, in oppido Iessone habita est. Multa sunt illius diei memoratu digna:
Ecce photographemata quaedam a sodalibus confecta cum die sabbati 13º Mai lustrationem habuimus #Iesso Gratias vobis! pic.twitter.com/o7qXkWvdOD
— circulusbcn (@circulusbcn) May 15, 2023
Menses aestivales alii erunt qui lectiones in conventiculis variis accipient, alii ludos in theatris inibunt, alii mousaeos, alii vestigia, etc. Eis omnibus ut omnia bene se vertant desideramur. Mense Septembri inenunte per nuntium et per litteras electronicas de novis rebus omnes certiores faciemus. In proximum, amici!
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada