De colloquio die XV novembris MMXIII habendo

Primum opus est et gratias agere et gratulari propter conventum Circuli nostri nuper die XXV mensis octobris habitum. denuo se congregare semper sodales laetitiā afficit.

De proximo conventu quaedam dicemus:
1. - Quando?
Fiet die 15, mensis Novembris. Hora 16:30.
2. - Ubi?
In Facultate Litterarum Universitatis Studiorum Autonomae Barcinonensis.
3. - Quibus de rebus?
Pergemus legere fabulam "De simio imperatore" quae invenitur in libro oerbergiano cui titulus Sermones Romani est. et de ceteris fabulis ita porro. ceterum, proponite quaeso scripta et imagines in antecessum quas tractaturi simus in conventu. at facite in antecessum! quis vestrum id facere vult? mementote: Fortuna audentes iuvat!
De Schola.ning. si libet, date nomen ut per hanc paginam inceptum nostrum vulgemus inter latine loquentes.
est, ut ipsi vidistis, optima occasio ad linguam Latinam exercendam.

Posthac, quaeso, si quid communicare velitis, per cursum electronicum libenter litteras vestras accipiemus.

Valete in proximum quam optime!

Cap comentari:

Publica un comentari