Sicut omnibus in rebus placidis amoena fuit inceptio altera.
Circuli nostri conventiculo
die XV novembris habito —ut iam nuntiaveramus— decrevimus die veneris XXIX
novembris novum colloquium habiturum esse. colloquium fiet apud Aulam M.
Balasch (in Facultate Litterarum Universitatis Studiorum Autonomae
Barcinonensis). hora erit eadem quoque, 16:30.
Quid sit
novi, fortasse requiris. iam dicam: sodales qui adessemus propositum cepimus,
ut ad proximum conventiculum unusquisque ibi fabulam Phaedri modo fictam afferat et legat,
soluta oratione, circum affabulationem quamlibet. recte, probe et pulchre ut
scribamus Latine hoc nobis necesse sentimus.
Post hoc
pensum legemus versus quosdam catullianos quos Ioannes Paulus Murgensis oerbergiano methodo pulcherrime edidit. ecce libelli eius nexus.
Scitote,
quisquis in animo habeat una nobis Latino sermone uti, libenter litteras electronicas nobis mittat.
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada