Convocatio ad proximum coetum die XVII mensis Ianuarii anno MMXIV

Participes circuli barcinonensis congregabimus denuo mense Ianuario anno proximo, die veneris XVII, ibidem, hora eadem. feriis Nativitatis Iesu animos quibusdam oblectamentis reficiet quisque.

Coetu ultimo fabulas quasdam legimus adnotationibusque instruimus, quasi in scaenam prodivimus. pensum novum susceperunt duo sodales, Isabel et Xavierus, ut de ludis latine conficiendis nos inlustrent. in mentem venit libellum quem Carolus Cabanillas pulchre transtulit, aptum in scholis latinis. bene eveniat! si vacat, Catulli carmina quoque legantur.

Iam sane planum est: si placet venite ad loquendum latine. finis sit, nihil vos moramur.

Cap comentari:

Publica un comentari