Medius Fidius! Proximo Solis die, XXVI huius mensis Ianuarii, novum convivium fiet una cum Enrico, conlega et magistro latinitatis Danico qui hunc mensem Barcinone agit.
Quisquis disceptationem de passere Catulli (meministisne quae Góngora scripsit in poemate de Pyramo et Thisbe? scitisne quae inveniuntur in libris ad usum delphini editis? inveniturne congruentia elementa inter parvum passerem et μικρὸν ποίημα quod vates hellenisticae aetatis colebant?) vel de ludis mythologiae disputare velit, Taberna Moritz (Rda. Sanctii Antonii, 39) nos accipiet hora duodecima, ubi diaeta tranquilla praebebit occasionem usque ad prandium habendum cum pocula cerevisiae.
Restat ut pauca addamus: Xavierus sodalis certiores nos fecit de ἀκροάσει quae apud Societatem hispanam castrorum habenda est die XX mense Martio MMXIV, hora decimonona. Macte!
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada