Sententiam posuimus pace Tullii (
pergamus ergo ad reliqua et institutum ordinem persequamur, legimus apud
Brutum §158). Si di volent, per unam septimanam, a Lunae die XXX mensis Iunii usque ad Veneris diem IV Quintilis, bono animo reliquum tempus studiis impendemus apud
Colloquia Latina, cursum vivae Latinitatis Barcinone
habiturum. Nolite occasionem amittere:
hic pulsate, nomen date, pecuniam solvite (tantum XC euronibus constat): iam satis superque dictum est, nihil vos moramur.
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada