Latinitatis cultoribus salutem plurimam!
Anno praeterito magno cum gaudio atque alacritate Circulum Latinum Barcinonensem in vitam revocavimus. Hoc anno non solum eadem via pergere decrevimus sed etiam, (audaces Fortuna iuvat!), e circulo Latino collegium magistrorum annuum (vulgo “grup de treball”) constituere placuit. Id est quicumque nomen dederit atque Circuli conventus frequentaverit cursu scholastico exacto diploma accipiet 40 horarum ab auctoritatibus academicis Catalaunicis.
Non aliter atque anno praeterito in sessionibus nostris Latine loquemur atque scribemus, eo consilio ut sermocinandi copiam adipiscamur atque augeamus. Ad quod efficiendum scripta optimorum auctorum cum imprimis Romanorum, tum et Aetatis, quae dicitur, Mediae necnon Litterarum Renascentium tractabimus.
Quonam ergo pacto agemus? Eandem fere viam sequemur atque in Cursu nomine 'Colloquia Latina' quem ineunte mense Iulio moderati sumus: Cum unaquaeque sessio binas horas complectetur, priorem horam methodis novandis et praesertim methodo Orbergianae exercendae dicabimus, ubi alius aliud rogabit atque proponet; posteriorem vero partem destinabimus scriptis Latinis legendis atque illustrandis, ut iam facere consuevimus.
Nos invenire poteritis proximo Iovis die 16º mensis Octobris, hora quarta cum dimidia (postmeridiano tempore, scilicet), in lyceo nomine La Ferreria sito in oppido Montcada i Reixac.
Venite ergo frequentes!
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada