Cum aliis placeret Martis diebus convenire, aliis Iovis neque consentiremus, constituimus convenire alternis vicibus Martis et Iovis diebus. Hoc modo proximi conventus fient (usque ad mensem decembris):
- 28-X, Martis die, hora 16:00
- 13-XI, Iovis die, hora 16:30
- 25-XI, Martis die, hora 16:00
- 11-XII, Iovis die, hora 16:30
Restat autem ut, iis quinque fabulis lectis, unam eligatis quae vobis maxime arriserit aut cordi sit ut eam explanetis coram ceteris. Cum primum fabulam eligeritis, nuntium omnibus mittite. Licet vobis omnibus modis atque instrumentis uti ut de fabula vestra agatis, afferte tabulas pictas, imagines, scripta qualiacumque, opera musica...
Valete omnes in proximum conventum! Atque venite frequentes!
PD. Ecce nexum ad optimam symbolam de "Latinismis" ubi mentio obiter fit de Circulo nostro.
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada