Amicis amicabusque Latinitatis s.p.d.
In nostra sessione ultima anni 2014 placuit decernere dies proximorum conventuum, qui diis iuvantibus fient
Die Martis, 13º mensis Ianuarii, horâ 16:00
Die Iovis, 29º mensis Ianuarii, horâ 16:30
Die Martis, 10º mensis Februarii, horâ 16:00
Die Iovis, 26º mensis Februarii, horâ 16:30
Die Martis, 10º mensis Martii, horâ 16:00
Die Iovis, 26º mensis Martii, horâ 16:30
Quod ad modum agendi attinet, pergemus legere et disserere de Fabulis Syrae. Interdum loquemur etiam de exercitiis novis quae discipulis proposuerimus et de rebus divinis atque humanis, ut aiunt.
Ceterum, aliquis vestrum me certiorem fecit de grege quodam qui etiam CLB vocabatur. Non loquuntur isti Latine!
Cum scopus istius gregis omnino alienus esset a Circulo nostro et a Latinitate viva, videntur moderatores et nomen et situm mutavisse ne tot viri mulieresque Latine loquendi avidi catervatim situm dictum adirent.
Nolite errare, si quis Latine loqui vult ad nos veniat!
Sit vobis faustum et commodum annum 2015!
Venite frequentes in Circulum nostrum!
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada