De modo operandi a mense Ianuario a. MMXV

Amicis amicabusque Latinitatis Barcinonensibus s.p.d.

Vt iam scitis in convivio ante ferias natalicias habito, Baccho suadente, parva manus sceleratorum decrevit modum agendi nostrum mutare, res evertere, Fabulas Syrae deserere. 
Cum Fortuna audentes iuvet, placuit ceteris participibus, quos prudentiores habebam, novatorum partes sequi.
Sic stantibus rebus, en vobis quo pacto fient Conventus nostri:
Ineunte sessione unusquisque quinque minutis referret de scriptis Latinis quae nuper legerit.
Postea omnes loquemur simul de capitulo quodam libro c. n. Roma Aeterna.
Tandem antequam alter alteri vale dicat, recensemus verba nova et loquendi formulas quas in sessione aut in lectione didicerimus.
Spero fore ut haec nova agendi ratio vobis arrideat.
Nihil restat nisi vobis suadeam ut quam frequentiores veniatis.
Valete in proximum!

Cap comentari:

Publica un comentari