De proxima Circuli sessione

Huius septimanae die Jovis 29ª mensis Octobris conveniemus horâ quintâ p.m. in lyceo c.n. est CIC, Barcinone ad viam Augustam numero 205 sito, prope stationem ferriviariam Muntaner nuncupatam.

Scripta nonnulla legemus de Plauto. Bene legistis non scripta Plautina ipsa, sed quid alii scriptores de Plauto senserint atque scripserint.

Ibi speramus vos omnes revisuros. Venite frequentes!

Cap comentari:

Publica un comentari