A furore Normannorum libera nos Domine! Henricus Danus venit!

Vt iam scitis, ultimam sessionem differre coacti sumus. Conveniemus tandem hac septimanâ die Jovis 5ª mensis Novembris horâ quintâ p.m. in lyceo c.n. est CIC, Barcinone ad viam Augustam numero 205 sito, prope stationem ferriviariam Muntaner nuncupatam.

Quod ad argumentum tractandum attinet, magno cum gaudio vobis nuntio adventum gratissimum Henrici Dani, veteris amici nostri, qui nos certiores faciet de Vita Circuli Hafniensis.

Praeterea, ut in sessionem praeteritam nuntiavimus, aliquid legemus de Plauto.

Occasione visitationis Henrici usi, est nobis in animo Barcinonem Romanam una lustrare die Solis tempore antemeridiano. Lustratione peracta stomacho nostro morem gerere opus erit, qua de causa popinam Gallaecam adibimus.

Ibi speramus vos omnes revisuros. Venite frequentes!

Cap comentari:

Publica un comentari