De conventiculis et lustratione nuper habitis

Die 10 decembris, prandio habito in taberna Chilensi, nova sessio circuli fuit in monasterio s. Augustini, Barcinone. Ibi, cum aer suave et amoenum perflaret in claustro, considentes de rebus humanis divinisque variis locuti, constitutum est lustrationem in Musaeo Baetulonensi agere ut novus annus inciperetur. Itaque lustratio acta est die Sabbati 16 mensis Ianuari anni MMXVI ab hora decima fere usque ad decimotertiam. Nobiscum adfuit amicus noster Henricus Danus quocum cerevisiam in taberna prope traminis stationem bibimus cum horae matutinae ellapsae erant. Hoc photograhema de potione communi cepit unus e circulo nostro:



Postea, die quarto ante kalendas Februarias, cum tramine iter fecimus usque Egaram, ubi Xavierus noster laborat. Is vir, lycei Montserrat Roig portas aperuit et discipulus suus Angelus Rodericus explanationem attulit de labore sua in qua disseruit quid et quomodo Romani auctores, et praesertim Iulius Caesar, de vita et moribus necnon religione populorum in Gallia scripserint; quae dissertatio omnibus valde placuit.

Cap comentari:

Publica un comentari