FERENDVM NON EST!

Neminem vestrum fugit, quantum periculum studiis nostris immineat. Non enim desunt linguarum classicarum osores omnibus in terris. Nunc nuntium tristem ex Dania comperimus.
Vt apparet, sunt in Dania, patria illius Orbergii, qui velint studia graeca ex Vniversitate Hafniensi omnino delere. Quod si effecerint nemo posthac poterit litteris graecis apud Danos studere, delectari. Hoc ferendum non est!

Vobis omnibus suadeo immo precor ut quam primum huic petitioni subscribatis!

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada