Quando fiet cursus: a die 4º mensis Iulii usque ad diem 8um eiusdem
mensis. Ab hora 3ª postmeridianâ cum dimidiâ usque ad septimam cum dimidiâ. Sed nolite timere, haudquaquam aestuabimus, conclavia aere frigido instructa erunt!
Quot horas complectitur: 20 horas
Quanti: 80 €
Quanti: 80 €
Quibus est destinatus:
Magistris Latinitatis qui studeant expeditius in scholis
Latine loqui.
Studiorum Vniversitatis discipulis aliisque, qui velint et
Latine loqui et Latine scribere.
Vbi
fiet:
Moderatrices:
Cándida Ferrero Hernández atque Alba Aguilera,
Seminarii Scientiarum Antiquitatis et Medii Aevi Vniversitatis Autonomae
Barcinonensis;
Magistri:
Luis Folgado, Collegium Latinitatis, Valentiae, et Lycei "Marjana", Chivae apud Valentiam; Jorge
Tárrega, Collegium Latinitatis, Valentiae, et Lycei “El Grao”, eiusdem civitatis; Elena Artigas, Ramon Torné Teixidó,
CLB et Lycei "Ferran Casablancas", Arraonae; Javier Ortiz
Cano, CLB et Lycei "Montserrat Roig", Egarae.
Commendatio
Sunt qui putent linguam Latinam tantummodo interpretando
doceri posse. Nos vero eas adhibere rationes proponimus ut Latinitatem doceamus
quae passim usurpantur in linguis hodiernis docendis.
Nostra quidem opinione, si quis colloquium Latinum intelligit
atque Latine loqui valet, etiamsi simpliciter, melius atque expeditius scripta intelliget
Latina.
Cursum igitur offerimus, ubi Latine perpetuo docetur atque
participes provocabuntur ut hoc utantur sermone loquendo atque scribendo, et de
semet ipsis et de scriptis Latinis omnium aetatum.
Quonam modo id fiet sive modus
operandi.
Scholas trademus ea methodo utentes, quae vulgo communicativa dicitur: primo provocabimus participes ut
sermones serant de scriptis Latinis imaginum ope quae ad ea attineant. Deinde
scripta ipsa excutiemus. Animum praesertim intendemus in verba et formulas
utiliores. Postea exercitia varia proponemus quo participes expeditius atque
fusius suas sententias proferre valeant.
Si nomen dare vis, hic premas.
Si praeconium Catalaunicum legere vis preme.
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada