Salvete sodales!
Post jucundas ferias aestivas, mihi gaudio est vobis nuntiare novi cursûs primam sessionem!
Die Jovis 29ª septembris, horâ 4ª cum dimidia p.m., conveniemus in lyceum nomine CIC, Barcinone ad viam Augustam numero 205 situm. Non procul est ab statione ferriviaria Muntaner nuncupata.
Ibi de rebus in feriis actis quae ad Latinitatem vivam attinent (scil. de CLB III, de CAELO IV, deque Collegio Latinitatis nuper condito) colloquemur necnon vobis incepta atque consilia in novum cursum proponentur.
Circulus noster, ut probe scitis, omnibus patet quibus cordi est Latinitas. Quin immo, magistri si estis et nomen dare velitis, puncta accipere poteritis. (Si qua difficultas in nomine dando oritur, mittite nobis nomen vestrum, numerum vulgo DNI, necnon nomen lycei ubi laboratis.)
Venite frequentes!
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada