Nuper congregavimus una et legimus necnon diligentius examinavimus qua ratione Aeneidos argumenta loquelas in librum IV sicut fucata verba addiderint «ita et periculi» et insuper quid significet Dido «imminens» (an melius debuit «ense... imminente» intellegi, sicut monebat Iosephus). Tempus urgebatur et, ut iam monuerat Ovidius, nihil velocius est. Talia igitur domi solvenda decrevimus per hunc mensem decembris.
Alia ex parte, nunc in memoria redigimus sententiam illam Publio Siro auctore in qua «Discipulus est prioris posterior dies» legitur. Eodem modo, anno MMXVII, praeconium facimus ut die XIX Ianuarii novum circuli conventiculum celebretur nam laboris assiduitas omnia perficit.
Ferias Christi Natales denique felicissimas cunctis exoptamus. In proximum!
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada