Adfuerunt novi duo sodales, Caecilia et Angelus, qui studia humanitatis et res gestas apud universitatem adhuc frequentant. Advenit quoque Henricus, amicus Danus noster, quocum dialogum de linguis et scriptoribus necnon de historia nordicis locupletem habuimus. Aderant etiam Diana, Eulalia, Imma, Raimundus et Xavierus, magistri. Multiplex fuit sermo: imprimis memoriam fecimus de auctoribus hodiernis sicut Delibes, Unamuno et García Márquez, postea de studiis quibusdam Medii Aevii et Renascentis Aetatis notitiam, deinceps de significatione quae ad Ulixem adtinet apud poetam Kavafin versuti sumus. Legimus etiam periochas de libro Aeneidos V, verborum necnon sententiarum magni momenti expositionem praebentes. Xavierus magister ad pervestigationis laborem discipuli Egarensis nos omnes invitavit, ut rursus aedes lycei Montserrat Roig et videantur et visantur; iamiam illic nos exspectat omnes die Iovis proximo, 26º huius mensis Ianuarii, hora quarta postmeridiana. Si ibi non licet ire, aliud curate! Valete, in proximum.
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada