De Colloquiis Latinis Barcinonensibus V Praeconium


Si praeconium lingua Catalaunica legere cupis, hic premas.

Qualis est cursus: Scholae tales sunt quibus adesse oportet.

Quibus est destinatus: Magistris Latinitatis in lyceis laborantibus aliisque hominibus, qui aliquatenus Latinitate eruditi velint expeditius Latine loqui et scribere.

Quot horas complectitur: 20 horas

Quando fiet cursus: a die 2º mensis Iulii usque ad diem 6um eiusdem mensis, anni 2018. Ab hora 9ª cum dimidia (9:30) antemeridiana. usque ad primam cum dimidiâ (13:30) antemeridianam. Sed nolite timere, haudquaquam aestuabimus, conclavia aere temperato instructa erunt!

Vbi fiet: In Aedibus Convalescentium Valetudinarii Sancti Pauli (Viâ Divi Antonii Mariae Claret nº 171).


Magistri:  Judit Benavides Ameijeiras, CLB et Lycei "Badia del Vallés" in oppido ejusdem nominis sito; Antonio Javier Ortiz Cano, Collegium Latinitatis et Lycei "Arraona", Arraonae (hodie Sabadell); Daniel Ramon Garcia, Lycei “Ramon Casas” in oppido Palau-Solità i Plegamans et Seminarii Scientiarum Antiquitatis et Medii Aevi Universitatis Autonomae BarcinonensisRamon Torné Teixidó, CLB et Lycei "Ferran Casablancas", Arraonae.

Quanti: 80 €

Inscriptio electronica: ice.santpau@uab.cat

Commendatio

Sunt qui putent linguam Latinam tantummodo interpretando doceri posse. Nos vero eas adhibere rationes proponimus ut Latinitatem doceamus quae passim usurpantur in linguis hodiernis docendis.

Nostra quidem opinione, si quis colloquium Latinum intelligit atque Latine loqui valet, etiamsi simpliciter, melius atque expeditius scripta intelliget Latina.

Cursum igitur offerimus, ubi Latine perpetuo docetur atque participes provocabuntur ut hoc utantur sermone loquendo atque scribendo, et de semet ipsis et de scriptis Latinis omnium aetatum. Ceterum dabimus quidem operam magistri ut tirones omnia intellegant simulque ne peritiores taedio afficiantur.

Hac de causa constituimus participibus talia proponere exercitia ut et Latinitatem exerceant et scripta Latina proposita “intus et in cute” intellegant et valeant postea in scholis suis nonnulla adhibere ex iis quae in cursu nostro didicerint.

Quonam modo id fiet sive modus operandi.

Scholas trademus ea methodo utentes, quae vulgo communicativa dicitur: primo provocabimus participes ut sermones serant de scriptis Latinis imaginum ope quae ad ea attineant. Deinde scripta ipsa excutiemus. Animum praesertim intendemus in verba et formulas utiliores. Postea exercitia varia proponemus exercitia quo participes expeditius atque fusius suas sententias proferre valeant. 

Si nomen dare vis, hic premas.

Cap comentari:

Publica un comentari