Dies «universalis» portis vulgo apertis postridie Kal. Iun. a.D. MMXVIII

Proximo Sabbati die, postridie Kal. Iun. hora 17 postmeridiana sessio circuli omnibus latinitatem amantibus aperta (universalis, si magis placet) in Pati Llimona habitura est.

Ordo rerum ita dispositus est:

1. Salutatio
2. Recitatio scaenica orbergiana
3. Verba decussata necnon ludi et ioca varia
4. Carmina et fabula latina
5. Cantica
6. Novae res Tarraconenses (pellicula)
7. Urbs Barcinonensis: historia et res praecipuae
8. Merenda

Quisquis adeat civis melior multo quam antea exibit, dei, pro certo scire licet, obtemperaturi magis cum eos conprecetur, salus optima et pecunia magna ei erunt. (Blogus ad Pati Llimona pertinens de hoc eventu novas res praebet.)

Cap comentari:

Publica un comentari