Postrema sessio huius cursus die Sabati acta est, hora solita, ut iam dixeramus. Adfuerun sodales, amici, conlegae, mariti, discipuli, liberi quidam. Recitationes variae auditae sunt, ut scitis, necnon fabulae latinae, quas Robertus eleganter et lepide laboravit et redegit. En titulus imaginibus auctus de fabula aesopica 'Vulpes et corvus' cuius explanatio omnes valde delectavit.
Postea pellicula a Ferdinanda confecta, labores, homines, tabernas, et multa alia vidimus de conventu c. n. Tarraco viva gaudentes. Ipsa confidenter praecipuas res narrat; ecce documentum suum placidum et aptissimum:
Etiam multa alia recitata sunt: imprimis dignum est meminisse Martinam quae optime gesserit ludum adnumerans praemia. At ne fessus lector fiat, omnia quae legimus vel ludimus in hoc libelli inveniuntur.
Tandem lustratio ab Imma peracta est quae ante portam antiquam in 'Pati Llimona' celatam nos duxit (ubi saec. I thermae fuerint: en, piscinae pars nunc videtur!) et in fine merendam cum sale et risu sumpsimus. Ova cotornicis, caseum, olivae, nuces, panem, ἡδὺς οἶνος... die declinante bonum appetitum non defuit!
P.D. : postridie Kal Iul. (die Lunae) apud cursum c.n. Colloquia Barcinonensia V, in aedibus valetudinarii Sant Pau una prandemus universi (14 h.) qui ante hos menses in sessionibus Circuli Latini venerunt. Oblivisci non decet, venite frequentes!
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada