Calendarium huius cursus

Quindecim amicis amicabusque collectis in prima sessione, calendarium totius cursus usque ad Maium mensem a. MMXIX in ordinem redactum est. Hoc modo conventicula circuli futura his diebus decrevimus, Sabbati diebus (ab hora 16:15 usque ad 19:15):
· 6 oct.
· 20 oct.
· 24 nov.
· 26 ian.
· 9 febr.
· 9 mart. [placetne Caesaraugustanum mouseion hoc die lustrare?]
· 6 apr.
· 4 mai.
· 18 an 25 mai. [dubium quo die Tarraconem vivam insignem peragraturi.]
Pridie Nonis Oct. in sessione novi sodales qui aderunt nonnulla de se dixerunt, pagellas paucas de Roma aeterna legimus, de pagina «podomatica» c. t. Satura lanx disputatum necnon commonefactum est. Post intercapedinem his Phaedri fabulis selectis (tantum e libro primo) laboravimus, synonima vel paraphrasim adhibentes.

Si cuidam iucundum est sermones latinos sodalibus conferre, veniat proximo 20º oct. apud Pati Llimona hora solita, facetiarum avidus, laboris studiosus, novarum rerum cupidus (si sero veniet in procestrio non maneat).

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada