De sessione nuper habita

In secunda huius cursus sessione congregati sumus duocedim participes, adfuit et novus sodalis, Marcus Olivier (qui iam antea praesides fuit Circ. Lat. Lutetiensis necnon Circulus Provinciae) qui novas res de historia antiquissima Europaea eleganter et fluenter edocuit et librum —nunc sub prelo— de 'Lingua latina mercatoria' indixit. Legimus etiam, ut constitutum est, Romae aeternae paginas a 45 usque ad 47 quaestiones nonnullas enodantes (praesertim de re geographica).

In altera huius sessionisparte, et sponte sua et diligentia Albertus sodalis de labore adtexendo verba latina in pellicula c.t. Gladiator locutus est, quod mirantes et stupentes novo conventiculo intuebimur magnam curam adhibentes. Item constituti sumus cum Iudith imagines facetiarum lepidas quasdam monstravit ut discipuli quaestiones ad historiam pertinentes Romanam respondeant. Denique Aracoeli cantum praebuit 'Mamma mia' latine conversum cuius textum castigationibus nonnullis correximus et meliorem facere temptavimus.

Non oblivisci oportet proximo die ad conveniendum, 24º novembris proximi. Ut labor proficiens sit, accurate et diligenter venite omnes. In proximum!

Cap comentari:

Publica un comentari