Conventiculum die XXIV mensis novembris MMXVIII

Iam sessione peracta die VIII a.K. Decembres socii et novus conlega -cui nomen Arcadi est- luculentas paginas de Aeneae peregrinatione legimus et finem dedimus cap. XXXVIII. Placuit herois sententia "vivo equidem vitamque per maxima pericula servo", enodatae sunt etiam quaestiones grammaticae, sicut structura obliqua, tempora verborum, synonima nonnulla necnon Ulixis socii nomen -id erat Achaemenides- cui melius perire hominum manibus quam Cyclopum videbatur. De Heleni mente divina locutum est atque de eius monitis, nam, ut Robertus memoriam fecit, longum per tempus navibus non licuit per fretum Siculum transire adversis aquae fluctibus. Disputatio orta est, in fine, quae ad 'immensam noctem' attinet cum Henricus Danus noctis vigilias et horas obscuras tempore hiemali in Dania exposuisset dum alii alia quaerebant, utrum popinae an tabernae portas aperirent ab hora quarta postmeridiana.

Nolite oblivisci: nullum conventiculum proximo mensi Decembre agemus, itaque anno MMXIX, Sabbati die 26º Ianuarii una apud Pati Llimona consedemus ad novam sessionem agendam.

Dies Festos, bonum Natalem et faustum annum novum omnibus toto ex corde exsoptamus.

(Allata sunt photographemata quaedam et in aula et in popina cerevisiam vel caffeam cachinnis bibentes.)








Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada