Dum sodales de rebus humanis et divinis locuti sunt (vgr de urbe Utinam vel de sententia 'fluctuat nec mergitur', quam Lutetia ostentat) audivimus versus Aeneidos nonnullos quos Alexander rhythmo ditans declamavit. Adfuerunt etiam diurnarii modo visitatores qui parvum symbolon evulgaverunt apud televisificam sedem TV3 et quibus grates plurimas agimus.
Oblivisci non decet proximo die 9º februarii novam sessionem ad operam quam institueramus prosequendam loco et hora solitis habebimus: venite quibus linguam latinam exercere gratum est!
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada