Convenerunt die 9º februarii tres novi sodales, Mercedes, Emmanuel, Henricus, qui laeti erant circulo se adiungere.
Recitatumst a p. 57 usque ad 61 (v. 156) Romae aeternae. Placuit versus vergilianos exaudire recitante Alexandro nostro qui dilucide disputationes necnon sollertiam semper affert. Participibus placuit etiam loqui de quaestionibus ad realia Aeneidos pertinentibus sicut quomodo effici posse tres cervos errare non per silvas sed in litore, vel de Vergilio Epicurum secutore vel de rebus syntacticis quibusdam memoriam facientes. Placuit versus ille 'dabit deus his quoque finem' et de Iovis odio erga Troianos locuti sunt sodales. Maluerunt, deinde, quidam Sychaei mortem enarrare necnon sententiam 'perge modo quo te ducit via'.
Altera sessionis parte anecdoton breve ab Aulo Gellio conscriptum legimus enodavimusque et, non rara de causa, via nos ducit ad quaerendam significationem de Antigonae mytho sensu paululum in disciplina anthropologica versantes.
Ut ad novas res transeamus, die 16 mensis martis circulus barcinonensis magnam sessionem habebit, nam ad Caesaraugustam lustrandam tramine et raedis iter faciemus. Ibi conlegae circuli caesaraugustani lustrationem musaei etc parant qua de causa gratitudo erga illos ingens toto ex corde oritur.
Sessione hora septima et quadrante postmeridiana dimissa, quidam nostrum proximam cauponam adierunt, ubi iucunde poculum caffeam bibentes sermocinari perrexerunt, vel domi redimus ceteri.
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada