His rebus confectis....

A mense Martio sessiones negotia itinera nonnulla in circulo nostro efficimus. Quae tantum enumerari hic contigit ad memoriam servandam, nam —ut aiunt— rebus praesentibus contentum acquiescere boni animi est.

   1. Lustratio postridie Idus Martias habita est una cum sodalibus Caesaraugustanis et Ilerdensibus. In universo grex erat paene XXX hominum qui, ducentibus Anna Maior et Araceli Lucena, diem egimus per antiquam coloniam quae a Caesare Augusto nomen habuit. En ordinem rerum, qualis fueratt:



Prandio habito in caupona 'El Tablón' omnes una concentum vibrante voce et citharis adamussim perficimus horum Martialis versuum. Dies pergratus omnibus fuit, praesertim dum in mousaeo ad theatrum antiquum dicatum pagellas Vitruvii et aliorum scriptorum lectas et luculenter explanatas audire validissime placuit. Denique, res nonnullas ad monumenta antiquae aetati pertinentia hic depromere licet.



   2. Mensium Aprilis et Maii ex more sessiones habitae sunt ut iam in calendario huius cursus nuntiaveramus, in quibus usque ad v. 270 cap. XXXIX Romae aeternae (paginae ad Didonis historiam pertinent) recitati et collocuti necnon capitula postrema e libro a F. Gallup conscripto diligientius examinavimus. De his rebus certiores facti fuerunt consodales omnes paucis ante diebus per litteras electronicas.

   3. Mensi Maio novam lustrationem perfecimus dum Tarracoviva.com agebatur. Eodem die et Mousaeum Biblicum Tarraconense vidimus, quod magnopere arrisit. Praelectiones obtulerunt Albertus, qui de foro Romano Tarraconensi ac de rebus politics ac religiosis locutus est, Ferdinanda res patefecit varias de muris antiquissimis, Eulàlia participes edocuit de historia, archeologia, inscriptionibus etc. in amphitheatro romano: omnes intenti adfuerunt nam occasio et comitate et benignitate multum perplacuit. Tunc adfuerunt sodales quidam et amici ex ICE Tarraconensi:


   4. Prima hebdomada mensis Iulii Colloquia Latina Barcinonensia VI feliciter acta sunt. De hoc eventu, iam haec erat VI editio, ut videas paginam pipiatoriam @circulusbcn consilium adhibemus, praecipue sub titulis #ColloquiaLatinaBarcinonensia et #CLB nam materies ardua foret si, velut surdis auribus denuo canere, eandem in isto blogo notitiam repeteremus.

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada