Nuntii de proximis sessionibus a mense octobri MMXIX

Aestu declinante, multa et diversa per hos duos menses cum iam fierent, novae sessiones circuli adeundae sunt quae nonnullis ex amicis valde optabiles videbantur. A mense Sextili sodales circuli nostri Barcinone, Matriti, Posnaniae, Romae, Tarracone adfuerunt ut cursus de latinitate viva ibi caperent. Amici quidam, sicut Alexander et Xaverius in alias gentes iter fecerunt qua re, toto ex corde ut optima iis eveniant in votis est. Alii una cum circulo iam concupiscunt adesse: salutem plurimam  sodalibus novis impertimur Iolandae, Lidiae, Martino, Montse... Alios dum exspectamus illud ab omnibus tantum petimus, ut nomina detis in hac provisionali pagina ad inscriptiones parata nam necesse est greges necnon textus et cetera providere. Cum ea feceritis, ad colloquium televisificum ut audiatis vos hortamur nam de significatione circulorum in toto orbe terrarum Eulàlia nostra cum diurnaria acroasin habet.

Nolite oblivisci, mensi Octobri, sessiones duae erunt in Pati Llimona, diebus Sabatti 5 et 26 ab hora 16:15 usque ad 19:15. Venite frequentes!

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada