Primae sessionis huius cursus praeconium: die 5º mensis Octobris

Initium ut adgrediamur hoc anno, nuntium facere oportebat nam ii in circulo magistri qui agnitionem a Dept. Ensenyament habere cupiant ut grex laboris (aliter, grup de treball) LX horas complectens participibus adhibeatur mensi Iunio nomen dare necesse est IN HAC PAGINA. Ibi invenire debetis locum ubi 4060491406 "Circulus latinus barcinonensis" adhibeatur.

Ad ceteras res parandas quae ad auctores, exercitia, aequas hominum libras attinent inscriptionem in hac provisionali pagina domestica ut faciatis ab omnibus postulamus.

Ut iam diximus conventicula mensis Octobris erunt diebus Sabbati 5º et 26º hora postmeridiana 16:15 in loco annis praeteritis solito, Pati Llimona.

Instrumentum laboris his primis diebus liber a Daniel Pettersson et Amelie Rosengren, Pugio Bruti, adiumento erit. Postea, magni pretii erit liber Roma aeterna, a clarissimo Ørberg conscriptus. Aliae res quae per greges duci possunt chartae ipsae in conventiculo ipso tradentur.

Exspectamus vos, venite frequentes!

Cap comentari:

Publica un comentari