Duobus sessionibus celebratis huius cursus, breve compendium hic fiet de rebus, libris novisque sodalibus qui Circulum Latinum nuper iunxerunt, quorum memoriam facere libet: Diana, Georgius, Maia, Nuria, Paco. Sponte sua in mentem subeunt verba illa quae apud Romae aet. leguntur (cf. p. 65) nam «sicut Tyrii frequentes conveniunt et in toris pictis iubentur discumbere».
Cum conveneramus fabulas varias necnon singula capitula Pugionis ac Romae aeternae (Cupido Ascanii faciem mutavit ut Didonis amorem incenderet etc.) per greges et recitaverunt sodales et disputationes variae ortae sunt. Magno adiumento fuerunt labores et exercitia quae Carme Barril et Carme Fonollet paravere ut grex tironum progressus et caperet et exhiberet. Ambabus gratias maximas agimus!
Paginas retiales novitate vel magni pondere commendaverunt duolingo.com ac biblissima.fr Marisa, saturalanx.eu Iolanda, mauriziopistone.it ac alatin.it Alexander Calabriensis (cui gratulamur cum mensi septembri dignitatem doctoris apud Universitatem Barcinonensem accepit). Grates etiam afferre decet Conceptioni cum latine cantus iucundissime aptavit: en ligamen ubi documenta servantur.
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada