Praeco ad conventiculum pridie Kal. Decembres a. MMXIX

Proximum conventiculum pridie Kal. Decembres duplex habebitur: mane, hora duodecima lustratio Barcinonis antiquae vulgabitur duce Henricus Hernández March, Mousaei Historiae Barcinonensis, una cum sodalibus Tarraconensibus. Lustratio incipiet in Plateia Nova, ante portam Romanam.

Post prandium in caupona cui nomen Bidasoa (sita in Carrer d'en Serra, 21), apud Pati Llimona, hora quarta postmeridiana et quadrante, manus operi assueto in circulo adiciemus (per greges Pugionem et Romam aeternam legemus). Venite frequentes, sine ullo dubio exercentes et discentes valde amicita fruemur.

En programma huius diei quod Araceli et Eulàlia paravere:


(Nolite oblivisci: nullum conventiculum proximo mensi Decembri agetur, itaque anno MMXX, Sabbatho die 11º Ianuarii una apud Pati Llimona denuo consedemus ad novam sessionem habendam.)

Cap comentari:

Publica un comentari