Lustratio Barcinonensis et sessio postrema anni MMXIX

Habita est lustratio ut indictum erat magna cum caterva amicorum qui Barcinone Tarracone Ilerda necnon e variis civitatibus et oppidis venerunt. Ducem habuimus Henricum Hernández qui distincte et magna cum eruditione gregem totam docuit de aquaeductis necnon de muris antiquae coloniae Faventiae Barcinonensis: imprimis arcus quos omnes mirabantur in platea Nova ut falsos putare debemus, verumtamen vestigia ante Bibliothecam Balmesianam sicut alia in domo Ardiacae sita et monstravit et pulchre explanavit nam ante omnia aquaeductus exstructus fuerat. De muris saec. I et iis qui saec. III instructi fuerant novissima exempla patefecit quibus inopinantes gratissime icti fuere.

Prandium satis superque cepimus in popina c. n. Vasconia (Carrer d'en Gignàs, 13) ubi bene epulati solanas cum alsiamentis, mixtiones varias, tauri caudam, salamentaria fricta, panem amatorio pomo, cerevisiam et vinum una cum cachinnis multis, iucunde horam et dimidiam cuncti egimus.

Postea sessio consueta habita est apud pati Llimona: legimus Plinianam epistulam (hic Word et hic PDF penes lectorem) commentariis variis ornatam in qua et amico suo et simul nobis otium necnon studium suadet. Post inercapedinem iam in parte altera, Albertus, magister optimus, alios docuit monstrans paginas libri c. t. Piper Salve necnon cantus hodiernos latine redditos (quos hic ad depromendum posuimus) dum ceteri Romam aeternam recitabant usque ad p. 73,69.

Dum Ferias Natalicias exspectamus, photographematibus fruimini, o amici!
lustratio 19 by deltois on Scribd

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada