Duae sessiones anni MMXX (mensium Ianuarii et Februarii)

Post ferias Natalicias sessione Ianuario mensi habita in circulo fabulam de pavone et testudine quam paraverat satura lanx legimus. Postea, alii dolos Aeneae et Didonis furorem apud Romam aet. (p. 73-76) lectitaverunt dum alios consulte et erudite edocuit Robertus de rebus militaribus saec. IV pCn. (quod documentum invenies apud  https://ja.cat/vegetius)




In conventiculo mensis Februarii fabulam Petronianam de versipelle a Paco Carbajo ad usum discipulorum dispositam studuimus et quaestiones solvimus. Certo quidem luculenta eius oratio consodalibus omnibus arrisit, potissimum etiam brevis expositio quam feliciter monstravit de titulis et inscriptis quibusdam ad hoc utilissimis.


Pergitur dein epistola pliniana et Sermonibus Orbergii Romanis, quos textus Albertus Georgius Maia Raimundus recitaverunt et paululum explanaverunt.

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada