De vita circuli a mense Martio

Quamquam paene totus terrarum orbis per duos menses clausus mansit propter virus coronarium eiusque angorem, sodales latinitatem et scholas graecolatinas colentes multifarie  —attamen praecipue per rete et nullo otio fruentes laborarunt.

Exemplo erit imprimis nova sedes retialis a Samuel González confecta, Latinonline.es ad linguam latinam docendam ordinata. Huic addas paginam a diurnario Francesco Lepore latine conscriptam. Accedunt etiam oratiunculae hic et illic ex usu exoneratum dispositae, vel ibidem exaudiendae. Has apud circulum barcinonensem suadent sodales: In foro RomanoLitterae christianae, Musa pedestris, Salvi sitisSatura lanx, Sermones raedarii.... sed alia multa reliquimus. Valde prodest etiam pagina Latin confiné, unde possis dialogos depromere, necnon Musaeolum, Vivarium novum, etc.

Exercitia varia ac expedita frequenter excogitaverunt et, ex iis quae in mentem veniunt, nunc enumerari liceat: pellicula ad poema "Sub vesperum" destinata quod Josep Carner (princeps poetarum apud Catalanos) composuit; exercitia varia ad diem festum Sant Jordi paravit amicus Robertus et Kahoot de rebus mythologiae proposuit Montse (ubi LXXX participes adfuerunt!); in nugis pervariis etiam versati sunt sodales, v. gr. videas sis textum hunc de camelis.

Quoad libros nuper editos, eccam nuntios novos: Montse Bastons in luce prodidit librum poematum, Fantasiant, qui multis cordi est (e.gr. Cristinae) ubi amores coniungit sali et ad antiquos non pauca in pagellis suis refert. Interim sodalis Helias Jiménez Possellii Colloquia de integro in lucem proferre parat; et iam liber a Beniamino D'Ooge compositum, c.t. Triginta colloquia latina apud Amazon venditur.

Ad menses aestivos parandos non defficiunt quoque cursus —quamquam, proh dolor, hoc anno Caelum Matritensis et Scholae Latinae Romanae non celebrabuntur. Attamen amici circuli quorundam notitiam praebuerunt: Cursus virtualis gratis apud Archivium Urgellensem, Officinae litterariae ubi Gabriel Cereceda de translatione e latino sermone docebit; adsunt etiam De re didactica latinae linguae,  Schola aestiva Posnaniensis, et Accademia Vivarium Novum qui cursus per rete habebuntur.

Item per rete habenda sunt Colloquia Latina Barcinonensia, editione hoc anno iam VII, sicut in pagina circuli pipiatoria nuntiatum est. Ad scholas comparandas precamur ut quaestiones praevias nonnullas discipuli respondeant. Gratias agimus igitur Instituto Sciencitarum Educationis (ICE) ex Universitatis Studiorum quae Autònoma de Barcelona vocatur (UAB), qui Colloquia Latina Barcinonensia post plures annos fide semper solida faveant. Plura de hoc cursu tamen vobis spectanda sunt in hac sede retiali.

Restat demum ut brevem memoriam faciamus de cursu anno praetererito habito, quod magno cum gaudio accepimus verba quae Daniel Pettersson munere Stocolmia ad participes illius cursus misit. Is aequo animo caeli aestus morem ferens, adeo utilia consilia impertitur ut eum sicut verum magistrum omnes habeamus.

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada