Calendarium ad cursum 2026-2027

Huic anno academico etiam decem sessiones sectatoribus circuli paratae sunt. Oblivisci non decet quod praesides aedium Generalitat 40 horarum recognitionem afferent magistris magistrabusque qui nomen dent hac in pagella: https://tuit.cat/F57to.

Praeterea, ut conventicula singula adeatis, en calendarium huius cursus:

   - oct.: 3 + 24
   - nov.: 7 + 21*
   - dec.: 12
   - ian.: 16
   - febr.: 13
   - mart: 13
   - apr.: 10
   - mai: 8*

Dies asterisco notantur ad iter decursionis peragendum (mousaeum vel alia loca lustranda, mane). Ut consuetudo, hora et locum non mutantur: die sabbati, hora quarta et dimidia postmeridiana.

Circuli conventicula habita anno MMXXVI: a Ianuario usque ad Maium

 A mense Ianuario sex sessiones habitae sunt --et presentialiter et per rete-- in quibus hos textus legimus enodavimus iudicavumus:

- Res gestae: quid de Sertorio scripserit Aulus Gellius cura et studio paene per sessionem unam et dimidiam perlegimus et didicimus. Hoc in ligamine adeatis precamur. [>>]

- Ovidius: Tristia I, 3 "Cum subit illius tristissima noctis imago..." En ligamen cum scholiis nencnon aliud cum pagellis ad studium paratis. [>>] [>>] [>>]

- Apologos binos per coetus quos unusquisque e chrestomatia selegit, brevi commento confecto in initio sessionis proponimus. Ita a mense februario paene omnes legimus quod fuit adiumento iis qui nonnulla sive pauca solent in partibus habere. Hic inveniuntur pagellae. [>>]

- Cicero illustravit nos quantum amicitia valeat inter homines cum ad veram benevolentiam accedunt. Opusculum videatis De amicitia 19-24. [>>]
  Nota bene: Addendum est aliud opusculum, ad rem spiritalem consecratum, quod scripsit Aelredus Rievaliensis, aetatis medii aevii, cuius ligamen hic posuimus [>>].

- Documentum ad tirones paratum, de camelis, ut cum discipulis legatur tractavimus [>>].

- Postremo decursio ad oppidum Vic (latine Ausa) die 9º mensis Mai cum sodalibus fecimus. Illa die de rebus variis perbelle illustrati a sodalibus, mousaeum episcopale vidimus necnon templum forum .... et prandium una habuimus. Textus ab Alberto paratus ligamine apponitur [>>].

Quattuor in primis conventiculis quid fecerimus

Hoc cursu quattuor iam conventicula celebravimus in quibus de rebus variis recitatum disputatumque est.

Die 4 oct. adfuit per sedem electronicam (ceteri consedentes in Pati Llimona) dom. Iosephus Matarazzo qui longe et plane de Ambulationibus Romanis nobiscum locutus est. Invitationem etiam omnibus patefecit ut eam gregem aliquando iungamus. Illa sessione encomium Scipionis a Cicerone conscripta (De amic. 6-15) recitamus et encomium illud altera sessione die 25 illius mensis pergimus legentes.

Etiam pagellas proponimus de avibus psittacis ab erudito austriaco Martino Dobrizhoffer conscriptas: mores, notitias varias et anecdoton pulcherrimum ille narrat, quae omnia hic legenda praebentur.

Postremo notitiam de Sertorio illo claro duce legimus tertia sessione, iam mense novembri, quam apud Aulum Gellium (XV, 22) narratur.

Ipso mense novembri, die 22, decursionem in monasterium c. n. Pedralbes, Barcinone situm habuimus. Illic nos obviam fuimus mane (et meridie una prandium habuimus) et in cubiculis suis, ad vires reficiendas, legimus Hildegardam Bingensem necnon versicula selecta de libro Sapientia Salomonis. Deo volente, mense Ianuario ineunte, die 10, nonnulli sodales brevem dissertatiunculam facient de quibusdam rebus:

-Laurentius (historia monasterii), Eulalia (tabula picta), Albertus (vita et res notabiles Mariae Anzizonianae), Martina (de culina in monasterio), Lisa (codex musicae in mousaeo), Claudia et Alba (sepulcrum Elisendae reginae), Diana (hortus monasterii), Aracaeli (Hildegarda Bingensis).

En, in hac capsula, photographemata varia quae forsan non in pellicula inveniuntur sed ad dissertationem valde utilia.


Novae sessiones a mense octobri MMXXV

 Calendarium huius cursus 2025-2026 hic affero ut sessiones, sive praesentialiter sive per rete, omnes circuli sodales sive amici ferquentare possint. Ecce:

  • Prima sessio: 4 oct.
  • Altera sessio: 25 oct.
  • Tertia sessio: 8 nov.
  • Quarta sessio: 22 nov. (lustratio foris habitura)
  • Quinta sessio: 10 ian.
  • Sexta sessio: 14 febr.
  • Septima sessio: 14 martis
  • Octava sessio: 11 apr.
  • Nona sessio: 25 apr.
  • Decima sessio: 9 mai (lustratio foris habitura)
NB. In sessione Id. Febr. habita mutavimus dies octavae et nonae sessionis.

Conventicula celebrabuntur, ut mos est, in Pati Llimona hora consueta, quarta et dimidia postmeridiana.

Hoc anno, sicut iam consuetudo, e praesidibus Generalitat grex nostra recognitionem habebit quadraginta horarum ad laborem institutionis magistrorum. Qua re necesse est primum nomen dare. Ligamen hic praebemus et maxime commendamus: <https://ja.cat/formacio25-26>

A mense Ianuario huius anni quid feceramus

 A quinta praesentis anni MMXXV sessione, haec lectitata atque acta in circulo sunt:

- Bucolicorum Vergilii primum carmen, ex illa scilicet editione scholastica quam Academia Vivarii Novi edidit, studiose perlegimus. Huius tam exquisiti poematis commendamus vobis ut colligatis illam expositionem, quam collega nostra Eulalia accuratissime atque doctissime paravit. Hic ipsum documentum petere potestis!

- Legimus etiam accommodatam ad usum discipulorum partem libri R.B. Apletonii, cui titulus 'Ludi Persici' (Oxonii anno MCMXXI editi). Hoc quoque scriptum, Sagae, libere in scholis vestris adhibere licet, quod valde utile iudicamus.

- Saepe suadimus ut perlegatur libellus 'Ciniscula', elegans fabulae 'Cinderella' ab Arcadio Avellano conversio. Hunc emere hic, in hoc nexu, potestis necnon suademus.

- Bucolicarum autem lectionum copia minime exhausta est: ecce aliud exemplum descripti loci amoeni et ruris e Calypsionis antro prospecti.

- Hanc compendiosam vitam Iulii Caesaris Idibus Martiis in sessione recitavimus. Dies ille opportunissimus fuit ad eam legendam, disputandam, eiusque summam capessendam. Documentum hic vobis patebit.

Duas praeterea expositiones archaeologicae (seu historicae) artis visitavimus. Secunda longe praestantior prima fuit: Kalendis Februariis in Palatio Moja, et, ut annum clauderemus, non sine commotione ob Alberti Prieto, nostri et collegae et amici, missionem honorariam, in mousaeo archaeologico Baetulonensi.

Speramus, aestate transacta, ut sessiones nostras denuo inchoemus. Id fiet, ut solet, mense Octobri.

De primis sessionibus huius cursus

 Quaedam ad sessiones a mensi Septembri pertinentes heic adhibimus etsi in pagina pipiatoria alia adhibita alia neglecta sunt.

- Die Sabbati a.d. III non. oct. (id est 5 Octobris) primam sessionem habita est Mousaeion Archaelogicum lustrantes (praevio convivio sodalibus circuli) dum exhibitio c. t. est IMPERIVM aperta manet.

Amicis amicabusque per epistulas electronicas carmen horatianum notissimum (C. III, 1) allatum est Acronis ac Porphyrionis notulisque additis.

- Post lustrationem Mousaei Archeologici habitam, novam sessionem perfecimus, iam huius cursus alteram, quae die Sabbati 26º octobris habita est hora quarta et dimidia postmeridiana, non solum presentialiter in Pati Llimona —ut consuetudo est— sed etiam per rete.

Eo die non solum Horatius recitavimus enodavimusque, sed valde expedit imitatio Caesaris sermonis ab Orbergio ipso callide composita quam in parte III capituli XXXIII libri c. t. Familia romana facile invenietis.

- Nova documenta fuere in conventiculo a.d. III Id. Novembres ad recitandum enodandum et ab omnibus acurate disceptandum: cap. IV paraphraseos Erasmi ad Evangelium Marci —necnon istius capitulum ad propositum utile.

- Quartum et postremum anni MMXXIV conventiculum circuli latini celebratumst die sabbati 23º ipsius mensis, loco et hora consuetis. Documenta ligaminaque ad usum sodalium necnon amicorum fuerunt Erasmi pagellae (q. vid. supra) et ludus scaenicus c. t. "Sagae" a R.B. Appleton conscriptus.

Dies Nativitatis Domini Iesu et kal. Ianuariae a. MMXXV adpropinquant: gaudio et spe licet dies festos celebrare et una cum Erasmo Roterodamo vota nostra devote pollicemur:  hic annus lætis auspiciis ineat, lætioribus procedat, lætissimis exeat ac sæpius recurrat semper felicior.

Dispositio sessionum cursus 2024-25

 Ecce calendarium ad novum cursum ineundum iam paratum:

  • October: 5 (*extra) et 26
  • November: 9 et 23
  • Ianuarius: 11
  • Februarius: 1 et 15 (*extra)
  • Martius: 15 
  • Aprilis: 5
  • Maius: 10 (*extra)

Non semper circuli sessiones apud Pati Llimona celebrabuntur at plus minusve, semel pro trimestre foris conveniemus. Itaque ἀστερίσκῳ signantur conventicula modo lustrationis vel similia habenda. Per singulas litteras electronicas plura de hac re confirmabuntur et patefient. Ita, ut exemplum praebeamus, die 5 oct. mane exhibitio lustranda est cui titulus IMPERIVM apud Mousaeion archaeologicum Cataloniae. Venite frequentes!

De rebus praecipuis cursu iam peracto 2023-24

A mense Octobri usque ad mensem Maium decem sessiones habitae sunt in quibus sodales sive amici qui illic adfuere (etiam pauculi per rete modo participes nobiscum consederant) ad latinitatem colendam disputationes et scriptorum textus notulis et adiumentis recitavimus et enodavimus.

At in sessionibus primis prolationes breves et luculentae, omnibus gratissimae, adhibitae sunt. His narrationibus confectis, additae sunt sententiolae selectae necnon poematia iucunda etiam coram omnibus lecta e Martiali ex Vergili Eclogis, etiam e Cicerone illo, etc. 

Sed plerumque textus etiam diversos sive dispares e consilio cepimus quos hic et nunc enumerare omnes fortasse per oblivitionem (cum non sit tempestive nunc aberrare) adamussim non liceat quamquam modo referimus: 

· Fabula Orphei et Eurydices quae invenitur apud librum cui titulus Fabulae Syrae quam historiolam putavimus aptissimam ad salivam movendam.

· Cap. XXXIV e declamatione Erasmiana tot temporibus tot locis clarissima, Laus stultitiae, quem librum depromere licet totum, si libet hoc in loco retiali.

· Excerpta e litteris Senecae ad Lucilium quod anthologion paravit David Ring interfuere in variis sessionibus. (Fascellum etiam ad depromendum hic invenitur.)

· Notitiam a Cicerone prolata in op. De divinatione magno cum merito magister Albertus Prieto paravit notulis et quaestionibus illam narrationem pulchre ornans. Imaginem haruspicis hinc ad depromendum paratam addidimus:

· Exstat adhuc Horati epodus ille XIII manens in cella penaria (et forsan anno proximo legatur).

· Ut finem sessionum huius cursus Circuli faceremus, Aracoeli nostra iter faciendum ad oppidum Emporiae lustrandum die 11º mensis Mai magnis viribus paravit. Illic musaeum et loca archelogica varia vidimus in crumena opera Plini et Strabonis tuentes at seligentes paragraphos memoria dignissimas. Magister Albertus Prieto documentum quoque utilissimum praebuit ad historiam coloniae Graecae necnon oppidi Romani. Depromite hic, quaeso. 

En quae seligimus e fontibus antiquis (etiam latine adhibita sunt) et quae in editionibus ad usum Delphini inveniuntur. (Pipiationem huius pelliculae siquis videre velit huc adeat.)

Cursu ineunte, novae circuli sessiones parantur

 Octobri mense adpropinquante, novae sessiones huius cursus iam parantur ut lectiones necnon disputationes lingua latina in circulo nostro agitentur. Recognitionem seu diploma in grege laboris (quod 'grup de treball' a Generalitat nuncupatur) magistri latinitatis, cursu consumato, qui velint habere in hoc ligamine nomen dare precamur: https://ja.cat/circulus2324.

Sessiones huius cursus non solum coram et presentialiter agendae sunt in Pati Llimona sed etiam via google-meet iis qui necessarium videatur. Itaque quaestiunculas varias grato animo cum respondeatis utilissimum omnibus erit. Postea, per litteras electronicas novas res accipietis ad hoc ipsum destinatas.

Calendarium etiam sessionum hic praebemus (hora consueta postmeridiana, a 16:30 usque ad 18:30):

            - October 2023: 7, 28;

            - November 2023: 11, 25;

            - Ianuarius 2024: 20;

            - Februarius 2024: 3, 17;

            - Martius 2024: 16;

            - Aprilis 2024: 13;

            - Maius: 2024: 11.

De vita circuli

 Cursu 2022-2023 iam peracto, nonnulla ad sessiones pertinentia hic rememorare decet ut pateat et fructus et amicitiam et latinitatem in circulo barcinonensi auxisse. Ab initio sessiones 'biformes' fuerunt, coram et praesentialiter in Pati Llimona aut via meet-google — et hoc fuit hac de causa, cum sodalibus quibusdam arduum esset e longinquo Barcinonem petere (ambobus viis proventum Centrum Recursuum Paedagogicorum concedet quibus munus ad docendum in lyceis).

Inter sessiones magni profuit schola prid. Id. nov. habita a sodali et magistra circuli Malacitani, Gema Navarro, quae de Mousaeo Archaeologico disseruit vitam leges machinas etc. enarravit et exercitia discipulis monstravit. Ei maximas gratias semper agentur!

Praeterea, alios auctores necnon libros nobis in usui fuerunt: imprimis Via latina ab Aloisia Aguilar conscriptus, quem quotidie per dimidiam sessionem legimus studuimus, eius exercitia interpretati sumus. Praeterea, ut mos est, alias fabulas, pagellas e biblia vulgata, versus e Fastis Ovidi sumptis, et multa alia recitavimus legimus enodavimus.

Postrema sessio, mensis Mai, in oppido Iessone habita est. Multa sunt illius diei memoratu digna:

Menses aestivales alii erunt qui lectiones in conventiculis variis accipient, alii ludos in theatris inibunt, alii mousaeos, alii vestigia, etc. Eis omnibus ut omnia bene se vertant desideramur. Mense Septembri inenunte per nuntium et per litteras electronicas de novis rebus omnes certiores faciemus. In proximum, amici!

Natalis albus

 His diebus Iesu Christi natalicium unusquisque concelebrantes canticum praeclarum ab Amadeo Raniero latine modulatum hic afferre lubet. Novum annum MMXXIII omnibus exoptamus quoque, prosperum et salubrem et felicem.

 

Mensis Octobris: novae sessiones circuli

Octobri mense adveniente, novae sessiones huius cursus longe expectatae iam parantur ut lectiones et disputationes variae lingua latina in circulo nostro agitentur et exoriantur. Recognitionem seu diploma in grege laboris (quod 'grup de treball' a Generalitat nuncupatur) magistri latinitatis, cursu consumato, qui velint habere in hoc ligamine nomen dare precamur:  https://bit.ly/3Ub2LyL

Sessiones huius cursus non solum coram et presentialiter agemus in Pati Llimona sed etiam via google-meet iis qui necessarium videatur. Itaque quaestiunculas varias grato animo cum respondeatis utilissimum nobis erit: https://bit.ly/3QXVY8O. (Per litteras electronicas novas res accipietis ad hoc destinatas.)

Calendarium etiam nunc ipsum hic praebemus (hora consueta postmeridiana, a 16:30 usque ad 18:30):

            - Octobris 2022: 8, 22;
            - Novembris 2022: 12, 26;
            - Ianuarius 2023: 21;
            - Februarius 2023: 4, 18;
            - Martius 2023: 18;
            - Aprilis 2023: 15;
            - Maius: 2023: 13.

Colloquia Latina Barcinonensia IX

Prima septimana mensis Iuli, a die 4º usque ad 8º nova editio cursus ab ICE auspicati cui nomen Colloquia Latina Barcinonensia habebitur. A mense Aprili in pagina circuli pipiatoria nuntiolum affictum inveniri potuistis:

Sicut annis praeteritis consilium adhibemus ut adeatis paginam pipiatoriam @circulusbcn, praecipue sub titulis #ColloquiaLatinaBarcinonensia et #CLB ubi novae res de hac editione repperiri possint. 

Gratias agimus denuo Instituto Sciencitarum Educationis (ICE) ex Universitatis Studiorum quae Autònoma de Barcelona vocatur (UAB), qui Colloquia Latina Barcinonensia post plures annos fide semper solida faveant. 

Non oblivisci decet: necesse erit ut discipuli nomen dent hoc in ligamine ad pecuniam solvendam tuto ab ICE disposito. 

*

Qualis erit cursus: Scholae tales sunt coram discipulis adhibentes textus, imagines, pagellas selectas, et alia ad hoc parata magistri struent ornata plurimis et variis exercitiis.

Quibus est destinatus: Magistris Latinitatis in lyceis laborantibus aliisque hominibus, qui aliquatenus Latinitate eruditi velint expeditius Latine loqui et legere et scribere. Exercitia, textus et alia multa quae in cursu afferentur aptae erunt quidem ad linguam latinam docendam.

Quot horas complectitur: 15 horas.

Quando fiet cursus: a die 4º mensis Iulii usque ad diem 8um eiusdem mensis. Singulis diebus tempus discipulorum ut laborem exerceant erit plus minusve tres (sive duo et dimidiae) horae.

Vbi fiet: Campus Universitatis UAB situs Bellaterrae erit sedes huius editionis.

Moderatrix: Cándida Ferrero Hernández, Seminarii Scientiarum Antiquitatis et Medii Aevi Universitatis Autonomae Barcinonensis.

Magistri:  Maria Aloisia Aguilar (IES El Puig et Collegium Latinitatis), Raül Segarra et Franciscus Carbajo (UAB).

Quanti constat: 55 € (quam pecuniam in hac tuta pagina solvere debent discipuli)

Commendatio: Sunt qui putent linguam Latinam tantummodo interpretando doceri posse. Nos vero eas adhibere rationes proponimus ut Latinitatem doceamus quae passim usurpantur in linguis hodiernis docendis.

Cursum igitur offerimus, ubi Latine perpetuo docetur atque participes provocabuntur ut hoc utantur sermone loquendo atque scribendo, et de semetipsis et de scriptis Latinis omnium aetatum. Ceterum dabimus quidem operam magistri ut tirones omnia intellegant simulque ne peritiores taedio afficiantur.

Hac de causa constituimus participibus talia proponere exercitia ut et Latinitatem exerceant et scripta Latina proposita “intus et in cute” intellegant et valeant postea in scholis suis nonnulla adhibere ex iis quae in cursu nostro didicerint.

Quonam modo id fiet sive modus operandi: Scholas trademus ea methodo utentes, quae vulgo communicativa dicitur: primo provocabimus participes ut sermones serant de scriptis Latinis imaginum ope quae ad ea attineant. Deinde scripta ipsa excutiemus. Animum praesertim intendemus in verba et formulas utiliores. Postea exercitia varia proponemus ubi participes expeditius atque fusius suas sententias proferre valeant.

Sessio circuli mensis Mai (et postrema huius cursus)

 Pridie Idus Maias sessio postrema habita est Circuli nostri, sed non apud Pati Llimona (ut solitum erat) convenimus nam lustrationem perficere per antiquum oppidum Egarense (hodie Terrassa) decrevimus. Itaque, tramine seu autoraeda illic profecti, antiqua monumenta vidimus, inscriptiones latinas legimus, locos archeologicos plurimos qui adhuc exstant mirati sumus. Inter eos magni pretii sunt ecclesiae sub nomine Sancti Petri notae: basilica e prioribus saeculis christianorum gregis sub nomine Sancta Maria, aliud templum Sancto Michael dicatum (columnaribus annulis et Romanis et byzantinis) et ecclesia genus romanicum aedificata cui nomen Sanctus Petrus. Lustravimus etiam vestigia iberorum et castellum c. n. Vallparadís, ubi musaeum locupletissimum magnificum historiae et medii aevii et recentioris aetatis servatur. Post fere tres horas deambulationis in mensa omnes una consedimus et prandium cepimus. 

En photographemata quaedam quas pipiavimus.


Novae res ad sessiones circuli pertinentes

Postridie kal. aprilis hora consueta (quarta et dimidia post meridiana) non solum in Pati Llimona sed etiam per rete conventiculum celebrandum est, in quo versus 341-394 (qui nec pauci nec invenusti) comoediae Plautinae cui titulus 'Amphitruo' recitaturi omnes sodales parati aderunt. In altera parte pagellas selectas e libro c. t. 'Regulus' in promptu habeatis precamur ut dialogo de amicitia inter puerum et vulpem magnopere fruamur. Ad studia haec dulcissima nobiscum suscipienda vocamus.

De primis sessionibus anni MMXXII

 Nonis februariis huius novi anni habita est prima sessio (nam ea quae die 22 Ian. indictum erat habitura, ad 19º mensis Martis transtulimus) hora et loco consuetis, 16:30 in 'Pati Llimona'. Consederant, sive praesentes et coram, sive per meet-google quattuordecim sodales. Quibuscum advenit novus Circuli amicus, Ansgarius Widholm Norvergicus, lingua latina valde peritus et benevolus et comis. 

 Sicut iam pipiavimus, litteras Plini pergimus legentes, in quibus de vita quottidiana notitiam affert et quas magister Franciscus Carbajo recitavit enodavitque more suo, paedagogiae dives, vocabula et alias res quas magni existimandas putavit. Brevi intercapedine facta, in altera parte pagellas e libro c. t. Regulus legimus (scil. cap. VIII) dubia explanantes necnon commentaria varia cuncti fingentes.

Sessione quae die 19º huius mensis celebranda est, pergere possumus Reguli libellum legentes sed in parte prima versus priapei quidam adhibebuntur. Vos omnes exspectamus, venite frequentes!

Felicem diem Natalem «in cordis jubilo»

   Puer natus in Bethlehem,
Unde gaudet Jerusalem,
alleluia.

 In cordis jubilo,
Christum natum adoremus
Cum novo cantico.

  Assumpsit carnem Filius,
Dei Patris altissimus,
alleluia.

  Per Gabrielem nuntium,
Virgo concepit Filium,
alleluia.

  Tamquam sponsus de thalamo,
Processit Matris utero,
alleluia.

  Hic iacet in praesepio,
Qui regnat sine termino,
alleluia.

  Cognovit bos et asinus,
Quod puer erat Dominus,
alleluia.

  Et Angelus pastoribus,
Revelat quod sit Dominus,
alleluia.

  Reges de Saba Veniunt,
Aurum thus myrrham offerunt,
alleluia.

  Intrantes domum invicem,
Novum salutant Principem,
alleluia.

  De Matre natus Virgine,
Sine virili semine,
alleluia.

  Sine serpentis vulnere,
De nostro venit sanguine,
alleluia.

   In carne nobis similis,
Peccato sed dissimilis,
alleluia.

  Ut redderet nos homines,
Deo et sibi similes,
alleluia.

  In hoc natali gaudio,
Benedicamus Domino,
alleluia.

  Laudetur sancta Trinitas,
Deo dicamus gratias,
alleluia.

Novi cursus sessiones redintegrantur

Gaudio cum maximo gratulamur quod proximo Sabbati die, 16º octobris, hora consueta quarta et dimidia vespertina, primum circuli latini conventiculum habebitur huius cursus quo vocamini ut lingua latina fruamur cuncti cunctaeque. 

Hoc anno biformes, ut modo dicamus, sessiones celebrabuntur, nam licebit apud Pati Llimona una consedere et simul, cuivis vestrum, per meet-google interesse. Epistolion cum sessionis ligamine omnibus missum paulo antea aditum praebebit.

Ordo rerum hic erit:

A) Pars prima (a 16:30 usque ad 17:25): Salutatio, breves sui ipsius praesentationes, prima lectio.

-Intercapedo per octo/decem minuta.

B) Pars altera (a 17:35 usque ad 18:30) per greges divisa:
b.1) Tirones. Capitula e libro cui titulus 'Familia Romana'.
b. 2) Peritiores legent et recitabunt versus Vergili e capitulo XL c. t. 'Roma aeterna'.

Sessionum calendarium hic quoque adhibemus ut unusquisque in rebus agendis codice scribat dies ad circulum lat. pertinentes:
  • 16 oct.
  • 13 + 27 nov.
  • 22 ian. > mutatur in diem 19 Martis (!)
  • 5 + 19 febr.
  • 5 mart.
  • 2 + 30 apr.
  • 21 mai.
(De rebus novis paginam circuli pipiatoriam consulere precamur.)

Colloquia Latina Barcinonensia VIII

 Sicut nuper nuntiavimus a Kal. Iul. usque ad Idus Iulias per rete habenda sunt Colloquia Latina Barcinonensia, editione hoc anno iam VIII. A mense Aprili in pagina circuli pipiatoria nuntiolum affictum inveniri potuisti. 

Duplex petitio iam nunc adhibetur:

   a) Ad scholas comparandas precamur ut quaestiones praevias nonnullas discipuli respondeant.

   b) Ceterum,  necesse est ut  discipuli nomen dent hoc in ligamine ad pecuniam solvendam tuto ab ICE disposito. Haec altera est conditio sine qua ut cursum sequi et certificationem habere possint.

Sicut anno praeterito consilium adhibemus ut adeatis paginam pipiatoriam @circulusbcn, praecipue sub titulis #ColloquiaLatinaBarcinonensia et #CLB ubi novae res de hac editione repperiri possint. Gratias agimus denuo Instituto Sciencitarum Educationis (ICE) ex Universitatis Studiorum quae Autònoma de Barcelona vocatur (UAB), qui Colloquia Latina Barcinonensia post plures annos fide semper solida faveant.

*

Qualis erit cursus: Scholae tales sunt quibus adesse oportet cum per rete aguntur: magistri modo webinarii coram discipulis loquuntur (cumprimis ab hora quinta vespertina), pelliculas, imagines, pagellas selectas, et alia ad hoc paratas struent ornatas cum plurimis et variis exercitiis.

Quibus est destinatus: Magistris Latinitatis in lyceis laborantibus aliisque hominibus, qui aliquatenus Latinitate eruditi velint expeditius Latine loqui et legere et scribere. Exercitia, textus et alia multa quae in cursu afferentur aptae erunt quidem ad linguam latinam docendam.

Quot horas complectitur: 30 horas

Quando fiet cursus: a die 1º mensis Iulii usque ad diem 15um eiusdem mensis. Singulis diebus tempus discipulorum ut laborem exerceant erit plus minusve tres horae (attamen nemo cogetur ut totum per tempus in pagina retiali maneat, nam libertas quaedam laboratum dabitur).

Vbi fiet: In sede electronica quam ad hoc praebebit ICE.

Moderatrix: Cándida Ferrero Hernández, Seminarii Scientiarum Antiquitatis et Medii Aevi Universitatis Autonomae Barcinonensis.

Magistri:  Daniel Álvarez (DLC), Eduardo Flores (UNAM et Schola Latina) Sandra Ramos (Univ. Cádiz), Francisco Carbajo (UAB), Michael Kopf (Agros Education) Ana Mayor Tena (Cultura Clásica et Circ. Caesaraugustanus), Ramon Torné.

Quanti constat: 110 € (quam pecuniam in hac tuta pagina solvere debent discipuli)

Commendatio: Sunt qui putent linguam Latinam tantummodo interpretando doceri posse. Nos vero eas adhibere rationes proponimus ut Latinitatem doceamus quae passim usurpantur in linguis hodiernis docendis.

Cursum igitur offerimus, ubi Latine perpetuo docetur atque participes provocabuntur ut hoc utantur sermone loquendo atque scribendo, et de semetipsis et de scriptis Latinis omnium aetatum. Ceterum dabimus quidem operam magistri ut tirones omnia intellegant simulque ne peritiores taedio afficiantur.

Hac de causa constituimus participibus talia proponere exercitia ut et Latinitatem exerceant et scripta Latina proposita “intus et in cute” intellegant et valeant postea in scholis suis nonnulla adhibere ex iis quae in cursu nostro didicerint.

Quonam modo id fiet sive modus operandi: Scholas trademus ea methodo utentes, quae vulgo communicativa dicitur: primo provocabimus participes ut sermones serant de scriptis Latinis imaginum ope quae ad ea attineant. Deinde scripta ipsa excutiemus. Animum praesertim intendemus in verba et formulas utiliores. Postea exercitia varia proponemus ubi participes expeditius atque fusius suas sententias proferre valeant.

Epitoma de conventiculis habitis cursu 2020-21

Hoc anno, ut iam ab initio indictum erat, per rete tantum sessiones redintegratae sunt. Novi sodales advenerunt quibus gratissimo animo in sermone aditiali consalutationem fecerunt et Aracoeli et Franciscus nostri: Ana, Thomasus, Victor, Paulus, Eva, Georgius, Ismael, Robertus... qui latinitatem colentes, ut comitès circuli iam numerantur!

Modus operandi in sessionibus nostris fere hoc modo secuti sumus. Aditu ad primae sessionis partem omnibus sodalibus allato via Google-meet (webinarium inire licebat ab hora 16:20 CET), expositionem sive oratiunculam circa materias diversas habebant clari magistri. Quorum orationum nonnullae imegines in pagina circuli pipiatoria apposuimus. Primam oratiunculam habuit Aloisia Aguilar e Collegio Latinitatis:
Per rete quoque dissertationem fecit Robertus Carfagni, praeses consociationis c. n. Schola latina:
Mense Februario adlocutus est magister Michael Kopf, qui scholas agitat apud Agros education:
Mense Martio partes fuerunt magistro Ignatio Armella, qui apud Academiam Vivarium Novum docet:
Etiam sodalis noster, Samuel González, recitavit e Legenda Aurea, Historiam de S. Georgii:
Gratias agimus quoque amicis Ioanni Coderch, Dario Ruda et Javier Ortiz, qui textus et singulas oratiunculas habuerunt in hac prima parte sessionum circuli.

Post brevem spatium ad parandam novam gregem ut inter peritos et tirones libros et auctores differant, viribus paulo refectis, in secundam partem transitur. Tironibus opus erat capitula nova e Fam. Romana incumbere (a p. 200 progrediebantur) dum ceteri ad naviculam ascendentes novas terras temptabant, tum auctores cum inscriptiones sive alios textusrecitantes simul litteris latinis valde fruentes: videatis decet hanc de Icaro et Daedalo brevem anthologiam, istam lectionem de Usaticis ac illam de Barclaio anthologiam. Conlegis D. Álvarex, F. Carbajo,J. Ortiz inter alios gratias denique maximas agimus cum maximo et liberrimo nixu contenderunt ut omnia bonum successum haberent.